라틴어 문장 검색

DE MAXIMO VALERIO, qui Corvinus appellatus est ob auxilium propugnationemque corvi alitis, haut quisquam est nobilium scriptorum qui secus dixerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 2:1)
Sed facies in ordinem scriptum fuit et contra per i geminum facii, neque id abesse a quadam consuetudine prisca existimavimus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 4:2)
Postea tamen ob pleraque alia delicta idem factitatum esse credo per consuetudinem, quasi minus sani viderentur omnes qui delinquerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VIII 4:1)
deque eo certamine quod aput Mausoli sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 1:2)
Mausolus autem fuit, ut M. Tullius ait, rex terrae Cariae, ut quidam Graecarum historiarum scriptores, provinciae praefectus σατράπην Graeci vocant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 3:1)
At ille non ibat infitias fecisse, sed id solitum esse fieri defendebat turpitudinemque delicti exemplorum usu et consuetudinis venia deprecabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 2:2)
Sallustius quoque, proprietatum in verbis retinentissimus, consuetudini concessit et privilegium, quod de Cn.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 11:1)
Satis autem erit perpetuae veterum consuetudinis demonstrandae gratia verba sollemnia praetoris ponere, quibus more maiorum ferias concipere solet quae appellantur Compitalia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 4:1)
Propterea negant aput scriptorem idoneum aut navium transgressum reperiri posse aut pro transfretatione transgressum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 6:2)
Vetus autem quaestio et a multis scriptoribus Graecis tractata, an quid et quantum Pyrronios et Academicos philosophos intersit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 7:1)
Nusquam igitur scriptum invenire est, apud idoneos quidem scriptores, aut me hercle feminam dicere aut me castor virum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 4:2)
In eius orationis principio conlocata verba sunt accuratius modulatiusque quam veterum oratorum consuetudo fert.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 3:1)
Nuper etiam cum adlatus esset ad nos Plutarchi liber et eius libri indicem legissemus, qui erat Περι` Πολυπραγμοσύνησ, percontanti cuipiam qui et litterarum et vocum Graecarum expers fuit cuiusnam liber et qua de re scriptus esset, nomen quidem scriptoris statim diximus, rem de qua scriptum fuit dicturi, haesimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 3:1)
Aput Lacedaemonios quoque, sobrios illos et acres viros, cuius rei non adeo ut Aegyptiis fides longinqua est, non pauci neque ignobiles scriptores, qui de moribus legibusque eorum memorias condiderunt, ius atque usum fuisse furandi dicunt, idque a iuventute eorum non ad turpia lucra neque ad sumptum libidini praebendum comparandamve opulentiam, sed pro exercitio disciplinaque rei bellicae factitatum, quod et furandi sollertia et adsuetudo acueret firmaretque animos adulescentium et ad insidiarum astus et ad vigilandi tolerantiam et ad obrependi celeritatem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 18:1)
Ipsius quoque infantis adfectio animi, amoris, consuetudinis in ea sola unde alitur occupatur, et proinde, ut in expositis usu venit, matris quae genuit neque sensum ullum neque desiderium capit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION