라틴어 문장 검색

Neque alia ratio extrahendi est, ubi ab ea parte, qua uenit, euelli magis placuit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 6:1)
nam ampliato magis uulnere, aut harundo, si inest, euellenda est, aut si ea non est, ferrum ipsum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 6:2)
Euellendum est ergo genere quodam ferramenti, quod Diocleum cyathiscum Graeci uocant, quoniam auctorem Dioclen habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 7:2)
Tertium genus telorum est, quod interdum euelli debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 9:1)
Vltimum est, ubi non euellitur, terebra iuxta forare, ab eoque foramine ad speciem litterae uel contra telum os excidere sic, ut lineae, quae diducuntur, ad telum spectent;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 10:6)
Omnia derassa ante si capillis conteguntur, per medium oportet incidi:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 3:6)
Tum digitis eam adprehendere oportet et euellere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 2:3)
siquidem oportet contecto oculo mediam palpebrae cutem, siue ea superior siue inferior est, adprehendere digitis ac sic leuare;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 21:2)
si nimium fuerit excisum, ne contegi oculus non possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 21:5)
Vt superioris autem palpebrae uitium est, quo parum descendit ideoque oculum non contegit, sic inferioris, quo parum susum attollitur, sed pendet et hiat, neque potest cum superiore committi.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 27:1)
nam dens haerens cum summo periculo euellitur, ac nonnumquam maxilla loco mouetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 2:2)
Si quando etiam in pueris ante alter dens nascitur quam prior excidat, is qui cadere debuit circumpurgandus et euellendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 6:1)
Tonsillas autem, quae post inflammationes induruerunt, antiades autem a Graecis appellantur, cum sub leui tunica sint, oportet digito circumradere et euellere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 7:1)
Haec autem tunica conteguntur tenui, neruosa, sine sanguine, alba, quae elytroides a Graecis nominatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 1:7)
deinde si inguen incidendum est, idque iam pube contegitur, ante radendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION