라틴어 문장 검색

Vbi haec atque talia velut in commune disseruit, complectitur uxorem et paululum adversus praesentem fortitudinem mollitus rogat oratque temperaret dolori neu aeternum susciperet, sed in contemplatione vitae per virtutem actae desiderium mariti solaciis honestis toleraret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장1)
Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet, non cum corpore extinguuntur magnae animae, placide quiescas, nosque domum tuam ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum voces, quas neque lugeri neque plangi fas est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 1:1)
item Liuiam Ocellinam ditem admodum et pulchram, a qua tamen nobilitatis causa appetitus ultro existimatur et aliquanto enixius, postquam subinde instanti uitium corporis secreto posita ueste detexit, ne quasi ignaram fallere uideretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 4:2)
Ceterum, ut ad ordinem, a quo me contemplatio publicae felicitatis averterat, redeam, Perdicca unicam spem salutis suae in Meleagri morte reponebat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 8:1)
et quia sui pars quelibet non adepto quolibet ubi (quod est impossibile) movetur ad aliud, inde est quod semper movetur et nunquam quiescit, et est eius appetitus.
(단테 알리기에리, Epistolae 120:4)
Et ubi ista invidis non sufficiant, legant Richardum de Sancto Victore in libro De Contemplatione;
(단테 알리기에리, Epistolae 122:10)
Et ideo dico quod iudicium medium est apprehensionis et appetitus:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:11)
Si ergo iudicium moveat omnino appetitum et nullo modo preveniatur ab eo, liberum est;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:13)
si vero ab appetitu quocunque modo proveniente iudicium moveatur, liberum esse non potest, quia non a se, sed ab alio captivum trahitur. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:14)
in quo dicimus illud esse maxime delectabile quod per pretiosissimum obiectum appetitus delectat:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 20:5)
"Ista est scala Iacob, per quam angeli conscendunt et descendunt, cuius dominus innititur lapsis 1 porrigens manum et fessos ascendentium gressus sui contemplatione sustentans."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:48)
Atque ibi rex contemplatione tanti et tam ornati exercitus gloriabundus Hannibalem aspicit et:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 2:4)
sunt hic etiam sva praemia lavdi ut supra diximus, omnis Aeneae sollicitudo de moribus Afrorum est, quam nunc picturae contemplatione deponit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4612)
ideo aliquibus videtur somnium fuisse appetitum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1544)
'tua' vero 'causa' tunc, cum alteri aliquid alterius contemplatione praestamus, ut puta 'tua causa hominem tuum defendi'. cognato sanguine quia Venilia, mater Turni, soror est Amatae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 293)

SEARCH

MENU NAVIGATION