라틴어 문장 검색

si secuta est dantem paenitentia, si miserum se dixit, quod dedisset, si, cum daret, suspiravit, vultum adduxit, perdere se credidit, non donare, si sua causa aut certe non mea dedit, si non desiit insultare, gloriari, ubique iactare et acerbum munus suum facere, manet beneficium, quamvis non debeatur, sicuti quaedam pecuniae, de quibus ius creditori non dicitur, debentur, sed non exiguntur.
(세네카, 행복론, Liber VI 18:2)
Proinde ne summiseris te, immo contra fige stabilem gradum et quicquid onerum supra cecidit sustine, primo dumtaxat strepitu conterrita.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 31:1)
quidam insultant instantque summissis, quos terrendo placabimus;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 3:3)
Hunc tamen Athenae ipsae in carcere occiderunt, et qui tuto insultaverat agmini tyrannorum, eius libertatem libertas non tulit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 56:1)
praeconium illud ingentis animi fuit malis suis insultantis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 6:3)
si pace tellus plena, si nullae gemunt urbes nec aras impias quisquam inquinat, si scelera desunt, spiritum admitte hunc precor in astra, non me mortis infernae locus nec maesta nigri regna conterrent Iovis, sed ire ad illos umbra, quos vici, deos, pater, erubesco, nube discussa diem pande, ut deorum voltus ardentem Herculem spectet;
(세네카, Hercules Oetaeus 25:5)
insultant foliis mitia languidis
(세네카, Thyestes 168:1)
emissa bustis turba et insultent loco maiora notis monstra;
(세네카, Thyestes 686:1)
inveniam tamen e multis fallacibus unam, quae fieri nostro carmine nota velit, nec mihi tam duris insultet moribus et te vellicet:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 55)
exagitet nostros Manis, sectetur et umbras, insultetque rogis, calcet et ossa mea!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 819)
si placet, insultet, Lygdame, morte mea.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 616)
conterritus haesit quisque sedet sub rege satraps:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 36)
hibernae rubuere rosae spretoque rigore lilia permixtis insultavere pruinis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 49)
"qui videt hunc equitem Ledaeum spernit alumnum ac iuvenem, Sthenoboea, tuum, cui terga vetustas pennati largitur equi Lyciamque Chimaeram quem superasse refert, vulnus cum sustulit unum tres animas, vitam tum si tibi fata dedissent, Maioriane ferox, vetuisses Castora frenos, Pollucem caestus, Alconem spicula nosse, Bellerophonteis insultaturus opimis."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 74)
exsultans Gothis insultansque Romanis, inludens praefectis conludensque numerariis, leges Theudosianas calcans Theudoricianasque proponens veteres culpas, nova tributa perquirit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION