라틴어 문장 검색

ac primo etiam tumultuose decurrerat ad prohibendos, si in terram egrederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 355:1)
quae legatio peropportuna visa ad multitudinem inconditam ac tumultuosam exonerandam ducesque eius ablegandos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 367:2)
postquam lux certior erat et Romani qui caedibus superfuerant in arcem confugerant conticiscebatque paulatim tumultus, tum Hannibal Tarentinos sine armis convocare iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 143:1)
tumultuosius quam allatum erat volgatum periculum discursu hominum adfingentium vana auditis totam urbem concitat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 121:2)
vix prior tumultus conticuerat cum Scipio ab defessis iam volneratisque recentis integrosque alios accipere scalas iubet et vi maiore adgredi urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 642:1)
ibi per dies aliquot, cum ab stationibus procursaretur, mixta equitum peditumque tumultuosa magis proelia quam magna, et ferme omnia Romanis secunda fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 28:1)
iam super cetera elephanti etiam, tumultuoso genere pugnae equitum velitumque et levis armaturae consternati, e cornibus in mediam aciem sese intulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 226:2)
et per insequens biduum tumultuosis hinc atque illinc excursionibus in vicem nihil dictu satis dignum fecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 90:1)
paulisper alter alterius conspectu, admiratione mutua prope attoniti, conticuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 383:1)
itaque vixdum iis egressis legatis Antiochus in finibus et mox ad portas erat, et trepidantibus, qui expertes proditionis fuerant, tumultuoseque iuventutem ad arma vocantibus ab et Mnasilocho in urbem est inductus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 147:1)
eo mille ferme equites - maxima pars Gallograeci erant, et Dahae quidam aliarumque gentium sagittarii equites intermixti - tumultuose amni traiecto in stationes impetum fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 428:1)
cum in media repente Graecia apparuisset, magnum non finitimis modo urbibus terrorem praebuit, sed in Asiam quoque ad regem Eumenen nuntios tumultuosos misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 257:2)
ceterum iter prope ipso proelio tumultuosius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 736:1)
conticuit adulescens:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 468:5)
Tandem, opinor, conticuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 484)

SEARCH

MENU NAVIGATION