-
Turci itaque alii retenti, alii vix elapsi, socios qui erant ad pontem Farfar et in porta conglobati, ad auxilium sibi magno fragore vociferantes, exierunt, equosque ad frena in exitu et fremitu subvenientium rejicientes, Gallos hactenus se infestantes in fugam gravissimam retulerunt usque ad ipsum pontem, quem ex navibus composuerunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 88:6)
-
Et quia dextris illis erat victoria, manus suas a fidelium martyrio non ante continuerunt quam per silvas et campos, quingentos [0476A] amputatis capitibus exstinxerunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:9)
-
Pedites denique jucundati hoc triumpho, corruentes et densatos in pontis margine et alvei crepidine lanceis impetunt, ab occisione non ante [0478B] manum continentes, donec sanguine occisorum totus immutaretur fluvius.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:14)
-
Fama quidem ejus apud Turcos omnes antecessit, et libenter eum videre et audire solebant in omni negotio quod cum Christianis agebant, aut in restitutione utrinque captivorum, aut cum aliquando pacem inter se componebant.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 56:8)
-
et procul dubio inter martyres Christi in aula coeli noveris esse computatos, ascriptos et feliciter coronatos quicunque in hac via morte praeoccupati fuerint, qui in nomine Jesu exsules facti, puro et integro corde in dilectione Dei perseveraverint, et sine avaritia, furto, adulterio, fornicatione se continuerint.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:13)
-
Dux Godefridus cum Teutonicis, Alemanis, Bawaris, Saxonibus, Lotharingis, ex duobus millibus equitum et peditum suam aciem composuit, quorum manus et gladius solet esse saevissimus in cervicibus inimicorum.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:10)
-
Consilio nostrorum ad te direximus, pacem et concordiam inter nos componere, fidem et amicitiam statuere, atque ad omnem bellicam necessitatem arma nostra esse communia.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 16:2)
-
Spoliaverat enim Pancratius legatos Baldewini, fratris ejusdem ducis, magnis et honorificis donis tam pecuniae quam caeterarum rerum, dum iter per terram et patriam ejus agerent, quae omnia Boemundo principi ad componendam cum eo amicitiam mittere non expavit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 28:3)
-
quo in manu virorum fortium expugnato et attrito cum Turcis in eo repertis, materiam lignorum de eodem castro attulit, ex quibus machinam composuit ad superandam urbem praedictam Marram, quae [0527D] muris et moenibus munitissima erat.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:7)
-
De quibus egressi, in planitiem quae urbem, Sagitta nomine, continet, descenderunt, ubi super ripam cujusdam dulcis fluvii hospitio remanserunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:1)
-
Adhaec fratres praenominati, Ludolfus et Engelbertus, videntes Sarracenos otio torpere et manus a defensione continere, atque ex utroque latere moenium procul absistere propter mangenarum caeterorumque impetum, sine mora, sicuti muro erant [0547C] propiores, a secundo coenaculo, in quo manebant, porrectis arboribus et in moenia missis, primum in urbem cum virtute armorum descenderunt, universis murorum custodibus in fugam versis.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 38:3)
-
In cisternam autem regiam, quae ante fores ejusdem [0548C] palatii in modum lacus amplitudinem et magnitudinem cavatione continet, testudinem fornicei operis desuper habens, marmoreis undique subnixa columnis, plures Sarracenorum per gradus, qui ad hauriendam aquam introeuntes perducunt, confugerunt:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 44:1)
-
In media si quidem testudine ejusdem templi moderni, quod nunc mirifico opere signorum desuper murorum parietes in circuitu continet, rotundam catenam infixam esse asseverant, in qua vas aurei fulgoris et operis, ponderis vero circiter ducentarum marcarum, pendere semper solet.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 48:9)
-
Juxta verbum et edictum istud omnes a vetito manus continuerunt, solum quod victui hac nocte sufficeret contraxerunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:7)
-
Quibus inventis in regione praedicta, [0566B] nullo modo a fletu prae gaudio se continere potuit;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 112:2)