라틴어 문장 검색

uitare solem, continua balinea;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 1:3)
At aestas non quidem uacat plerisque his morbis, sed adicit febres uel continuas uel ardentis uel tertianas, uomitus, alui deiectiones, auricularum dolores, ulcera oris, cancros et in ceteris quidem partibus, sed maxime obscenis, et quicquid sudore hominem resoluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 7:1)
id enim fere sine continuo dolore esse non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 2:2)
Mali etiam morbi testimonium est uehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere, pus expuere, uix excreare, dolorem habere continuum, difficulter morbum ferre, iactare bracchia et crura, sine uoluntate lacrimare;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 3:1)
aut cui simul et continua febris et ultima corporis infirmitas est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 7:3)
Si in continua febre puero uenter nihil reddidit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is adsidue, metuenda neruorum distentio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 3:3)
Frequens singultus et praeter consuetudinem continuus iecur inflammatum esse significat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 17:1)
Auris quoque dolor acutus cum febre continua uehementique saepe mentem turbat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 26:2)
Quo loco uero integritas est, eodem est remissio, quae maxime in febre continua potest esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 17:6)
Phrenesis uero tum demum est, cum continua dementia esse incipit, cum aeger, quamuis adhuc sapiat, tamen quasdam uanas imagines accipit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 3:1)
ideoque in eo conclaui, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximusque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 5:2)
hunc casum eius subsequitur tussis bilem uel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris grauitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua uigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 1:5)
alterum est subrubicundum aut mixtum rubore atque pallore exasperatumque per pusulas continuas, quarum nulla alteri maior est, sed plurimae perexiguae:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 16:3)
Alphos uocatur, ubi color albus est, fere subasper, et non continuus, ut quaedam quasi guttae dispersae esse uideantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 69:3)
si continua uigilia est, si spiritus difficultas;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 29:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION