라틴어 문장 검색

has ubi collectas vidit, sic Delia coepit:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:128)
ille ne collectam diutius contineat aquam, hic ne statim praecipitem fundat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 4:2)
sed neque spatiosiora quam decem pedum, neque contractiora quam quattuor.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 3:2)
Possunt etiam collectae cum stirpibus plantae eadem ratione disponi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 9:1)
qui si mane perfunduntur aqua frigida, rigore contracti decidunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 16장 2:4)
Vel si hanc herbam viridem tempus anni negat, semina eius collecta et levigata cum vino dantur potanda, radicesque cum suo caule tritae atque hordeaceae farinae et sali commixtae ex aqua mulsa scarificationi superponuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 3:2)
Haec autem sit ima parte vallis, et ut vacuae cum prodeunt pabulatum apes, facilius editioribus advolent, et collectis utensilibus cum onere per proclivia non aegre devolent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 1:3)
Nec non etiam ille morbus maxime est conspicuus, qui horridas contractasque carpit, cum frequenter aliae mortuarum corporadomiciliis offerunt, aliae intra tecta, ut in publico luctu, maesto silentio torpent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 7:1)
Octobris ad Vergiliarum occasum diebus XL, ex floribus tamaricis et silvestribus frutectis apes collecta mella cibariis hiemis reponunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 11:3)
non abscessere quintani unetvicesimanique donec isdem in aestivis contracta ex viatico amicorum ipsiusque Caesaris pecunia persolveretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 37장3)
At Germanicus, quamquam contracto exercitu et parata in defectores ultione, dandum adhuc spatium ratus, si recenti exemplo sibi ipsi consulerent, praemittit litteras ad Caecinam, venire se valida manu ac, ni supplicium in malos praesumant, usurum promisca caede.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 48장1)
Tunc contractos in principia iussosque dicta cum silentio accipere temporis ac necessitatis monet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 67장1)
at Dolabella contracto quod erat militum, terrore nominis Romani et quia Numidae peditum aciem ferre nequeunt, primo sui incessu solvit obsidium locorumque opportuna permunivit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 24장2)
nec ideo abscedebat, ni contractis legionibus Vitellius et subdito rumore tamquam Mesopotamiam invasurus metum Romani belli fecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 36장3)
is Paelignus auxiliis provincialium contractis tamquam reciperaturus Armeniam, dum socios magis quam hostis praedatur, abscessu suorum et incursantibus barbaris praesidii egens ad Radamistum venit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 49장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION