라틴어 문장 검색

Quam iniquitatem idem titulus et onerat et revincit qui videtur excusare, ignorantia scilicet.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 4:2)
Non potes dementiam dicere, qui revinceris ignorare.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 12:10)
At nunc utriusque inquisitione et agnitione neglecta nomen detinetur, nomen expugnatur, et ignotam sectam, ignotum et auctorem vox sola praedamnat, quia nominantur, non quia revincuntur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 7:2)
Si et ipsa inficias ierit, de suis antiquitatum instrumentis revincetur, de quibus eos didicit, testimonium perhibentibus ad hodiernum et civitatibus in quibus nati sunt, et regionibus in quibus aliquid operati vestigia reliquerunt, in quibus etiam sepulti demonstrantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 4:1)
Advocandi municipes eorum per quos notitia subministrata est, aliqui Manethon Aegyptius et Berosus Chaldaeus, sed et Hieromus Phoenix, Tyri rex, sectatores quoque ipsorum Mendesius Ptolemaeus et Menander Ephesius et Demetrius Phalereus et rex Iuba et Apion et Thallus et si quis istos aut probat aut revincit;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 6:1)
Ad doctrinam vero eius, qua revincebantur magistri primoresque Iudaeorum, ita exasperabuntur, maxime quod ingens ad eum multitudo deflecteret, ut postremo oblatum Pontio Pilato, Syriam tunc ex parte Romana procuranti, violentia suffragiorum in crucem Iesum dedi sibi extorserint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 18:1)
Et bene quod, si quid adversi urbibus accidit, eaedem clades templorum quae et moenium fuerunt, ut iam hoc revincam non ab eis evenire, quia et ipsis evenit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 8:3)
Qui nos revincere audebit, non arte verborum, sed eadem forma qua probationem constituimus, de veritate?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 1:3)
sed, quod grauius est, correpta eorum uesania magis augescere contradicendo, quam fauendo ueritati uoluit emundari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. X.5)
nequaquam enim in sacris eloquiis inuenitur, quod huic capitulo contradicere uideatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:23)
In illo quippe mysterio, in quo omnis culpa funditus extinguitur, ualde stultum est, si donum gratiae contradicere posse uideatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:12)
Et cum caro delectare sine animo nequeat, ipse tamen animus carnis uoluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur inuitus, ut ei ex ratione contradicat, ne consentiat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:19)
Quod illi uidentes mox in iram conuersi sunt, eumque notantes superbiae, cunctis, quae dicebat, contradicere laborabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:18)
Non enim tanta erat ei, quanta patri ipsius regni potestas, ut etiam nolentibus ac contradicentibus paganis antistitem suae posset ecclesiae reddere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI. 1:8)
Illo nolente ac contradicente, inuitum monasterio eruentes duxerunt in certamen, sperantes minus animos militum trepidare, minus praesente duce quondam strenuissimo et eximio posse fugam meditari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVIII.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION