라틴어 문장 검색

unde rudis tanto tirone iuventus emicuit senioque iterum vernante resumpsit Gallia bis fractas Alpino vulnere vires?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:167)
Ubi vero iam corroborata fuerint,nihil dubium est, quin caelestibus aquis plurimum iuventus Itaque locis, quibus clementia hiemis permittit, adapertas vites relinquere et tota hieme ablaqueatas habere eas conveniet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 6:1)
Palmaque vestibulum aut ingens oleaster obumbret, Ut cum prima novi ducent examina reges, Vere suo, ludetque favis emissa iuventus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 4:1)
Itaque novi duces procedunt cum sua iuventute, quae uno aut altero die in ipso domicilii vestibulo glomerata consistens, egressu suo propriae desiderium sedis ostendit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 2:1)
Crepitaculis aerisaut testarum plerumque vulgo iacentium terreatur fugiens iuventus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 12장 2:1)
Itaque nonnulli, quibus minor est harum rerum scientia, magnis fructibus delectantur, ignorantes exitium apibus imminere, quoniam et nimio fatigatae opere plurimae pereunt, nec ullis iuventutis supplementis confrequentatac novissime reliquae intereunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 13:2)
nam genitos Agrippa Gaium ac Lucium in familiam Caesarum induxerat, necdum posita puerili praetexta principes iuventutis appellari, destinari consules specie recusantis flagrantissime cupiverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장3)
sibi tamen apud horridas gentis e contuberniis hostem aspici.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장13)
progrediuntur contuberniis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장2)
iam infans in castris genitus, in contubernio legionum eductus, quem militari vocabulo Caligulam appellabant, quia plerumque ad concilianda vulgi studia eo tegmine pedum induebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장8)
tunc signo inter se dato inrumpunt contubernia, trucidant ignaros, nullo nisi consciis noscente quod caedis initium, quis finis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 48장5)
iuventus flumen Adranam nando tramiserat, Romanosque pontem coeptantis arcebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장5)
plebes primores, iuventus senes agmen Romanum repente incursant, turbant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 19장3)
certabantque orationibus et memorabantur exempla maiorum qui iuventutis inreverentiam gravibus decretis notavissent, donec Drusus apta temperandis animis disseruit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장8)
simul arma occulte fabricata iuventuti dispertit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 43장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION