라틴어 문장 검색

Tenuis vero homo implere se debet, plenus extenuare, calidus refrigerare, frigidus calefacere, madens siccare, siccus madefacere:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 14:1)
Extenuat corpus aqua calida, si quis in eam descendit, magisque si salsa est;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 16:1)
cuive alterutro modo se , quum jam longo morbo corpus ejus esset extenuatum et affectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 8:5)
si certa futurae mortis indicia sunt, quomodo interdum deserti a medicis convalescant, quosdamque fama prodiderit in ipsis funeribus revixisse?
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 13:2)
si extenuatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 9:4)
atque etiamsi ipsa convaluit, partum tamen perdit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 30:11)
aut si sub his, extenuate jam corpore, subito nigra alvus profluxit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 31:2)
Extenuant eamdem omnia salsa, atque acria, atque acida.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIII De his quae crassiorem, quaeve tenuiorem pituitam faciunt. 1:2)
posteroque die videre, plenius corpus sit, an extenuetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 8:4)
id enim, quod extenuatur, medicinam sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 8:5)
insequentibus diebus, et is, et vinum meracius quidem, sed non ita multum dari debet, paulatimque evocandus aeger est ad exercitationes, frictiones, solem, sudationes, navigationes, et idoneos cibos, done ex toto convalescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 17:1)
Ubi convaluit aliquis, diu tamen alienus ei veneris usus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 17:5)
Quidam, superioribus omissis, per haec, et per eos cibos, qui extenuant, idem se consequi dicunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 3:2)
liquanda alvus, interdum etiam ducenda, quibus extenuatum corpus incipit spiritum trahere commodius.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 2:7)
quia possunt, dum transeunt, ibi quoque pituitam extenuare, quam supprimi melius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, IX De faucium exulceratione. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION