라틴어 문장 검색

"Dicam equidem, ut potero, pro viribus, et adnitendum tibi mecum est, ut conviciorum amarissimam labem verborum veracium flumine diluamus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:2)
Sic de isto et tuus Fronto non ut adfirmator testimonium fecit, sed convicium ut orator adspersit:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 2:1)
"Non philosophi sane studio, sed mimi convicio digni ista sententia est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:11)
et C. Staienus, qui se ipse adoptaverat et de Staieno Aelium fecerat, fervido quodam et petulanti et furioso genere dicendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 3:2)
X. Ibis tandem aliquando, quo te iam pridem ista tua cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 25:1)
Quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc providebam animo, Quirites, remoto Catilina non mihi esse P. Lentuli somnum nec L. Cassi adipes nec C. Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 16:2)
Sunt autem quidam Epicurei timidiores paulo contra vestra convicia, sed tamen satis acuti, qui verentur ne, si amicitiam propter nostram voluptatem expetendam putemus, tota amicitia quasi claudicare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 89:1)
nam ut profluens amnis aut vix aut nullo modo, conclusa autem aqua facile conrumpitur, sic orationis flumine reprensoris convicia diluuntur, angustia autem conclusae rationis non facile se ipsa tutatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 20:3)
Qui autem fatetur honestum non esse in ea civitate, quae libera fuerit quaeque esse debeat, regnare, sed ei, qui id facere possit, esse utile, qua hunc obiurgatione aut quo potius convicio a tanto errore coner avellere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 106:5)
Quid est enim tam furiosum, quam verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis, nulla subiecta sententia nec scientia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 51:1)
qui idem, hoc accusante Sulpicio, cum hominem seditiosum furiosumque defenderet, non dubitavit seditiones ipsas ornare ac demonstrare gravissimis verbis multos saepe impetus populi non iniustos esse, quos praestare nemo posset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 124:4)
Nec vero convenit, cum furiosorum bona legibus in adgnatorum potestate sint, quod eorum iam dici possint, cur illa sit res publica resque populi, quae sunt dicta de regno.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 66:11)
ego vero istinc sicut a domino agresti ac furioso profugi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 61:6)
Fufium clamoribus et conviciis et sibilis consectantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 18 2:7)
contiones turbulentae Metelli, temerariae Appi, furiosissimae Publi haec tamen summa, nisi Milo in campo obnuntiasset, comitia futura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION