라틴어 문장 검색

tamen haec duo levitatis et infirmitatis plerosque convincunt, aut si in bonis rebus contemnunt aut in malis deserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 81:7)
Semperne in oratore probando aut improbando vulgi iudicium cum intellegentium iudicio congruit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 3:4)
Plane, inquam, Attice, disputationem hanc de oratore probando aut improbando multo malim tibi et Bruto placere, eloquentiam autem meam populo probari velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 4:2)
Convincam, si negas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 8:10)
Chrysippus autem cum et necessitatem inprobaret et nihil vellet sine praepositis causis evenire, causarum genera distinguit, ut et necessitatem effugiat et retineat fatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 60:1)
verum enim invenire volumus, non tamquam adversarium aliquem convincere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 18:3)
ita redarguitur ipse a sese, convincunturque scripta eius probitate ipsius ac moribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 129:2)
Voluptatem quidem, Brute, si ipsa pro se loquatur nec tam pertinaces habeat patronos, concessuram arbitror convictam superiore libro dignitati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 2:1)
utinam tam facile vera invenire possim quam falsa convincere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 91:6)
etenim convictis Epicuri erroribus longa de mea disputatione detracta oratio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 3:4)
Haec Carneades aiebat, non ut deos tolleret (quid enim philosopho minus conveniens), sed ut Stoicos nihil de dis explicare convinceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 44:4)
Primum improbantur ii quaestus, qui in odia hominum incurrunt, ut portitorum, ut faeneratorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:2)
Quid est igitur, quod me impediat ea, quae probabilia mihi videantur, sequi, quae contra, improbare atque affirmandi arrogantiam vitantem fugere temeritatem, quae a sapientia dissidet plurimum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 10:1)
urgerent praeterea philosophorum greges iam ab illo fonte et capite Socrate nihil te de bonis rebus in vita, nihil de malis, nihil de animi permotionibus, nihil de hominum moribus, nihil de ratione vitae didicisse, nihil omnino quaesisse, nihil scire convincerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 42:2)
ego ista studia non improbo, moderata modo sint:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 156:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION