라틴어 문장 검색

et bene 'priscae fraudis' ad suorum temporum excusationem, sicut diximus supra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 312)
eam quoque si videtur correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 44:2)
horum esse autem arbitror, ut Antiocho nostro familiari placebat, correctionem veteris Academiae potius quam aliquam novam disciplinam putandam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 55:2)
nulla est igitur excusatio peccati, si amici causa peccaveris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 48:9)
turpis enim excusatio est et minime accipienda cum in ceteris peccatis, tum si quis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 52:2)
qua re talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum patriae inferentem sequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 55:1)
quod contra oportebat delicto dolere, correctione gaudere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 114:7)
haec videlicet est correctio philosophiae veteris et emendatio, quae omnino aditum habere nullum potest in urbem, in forum, in curiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 30:4)
at deo ne excusatio quidem est inscientiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 91:3)
Utendum etiam est excusatione adversus eos, quos invitus offendas, quacumque possis, quare id, quod feceris, necesse fuerit nec aliter facere potueris, ceterisque aperis et officiis erit id, quod violatum videbitur, compensandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 90:4)
Panaetius igitur, qui sine controversia de officiis accuratissime disputavit, quemque nos correctione quadam adhibita potissimum secuti sumus, tribus generibus propositis, in quibus deliberare homines et consultare de officio solerent, uno, cum dubitarent, honestumne id esset, de quo ageretur, an turpe, altero, utilene esset an inutile, tertio, si id, quod speciem haberet honesti, pugnaret cum eo, quod utile videretur, quo modo ea discerni oporteret, de duobus generibus primis tribus libris explicavit, de tertio autem genere deinceps se scripsit dicturum nec exsolvit id, quod promiserat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 9:1)
stultitia autem excusationem non habet, quia nemo videtur, aut quia crudus fuerit aut quod ita maluerit, stultus fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 125:1)
Erant optimi cives iudices, bonorum virorum plenum forum, vix ut mihi tenuis quaedam venia daretur excusationis, quod tamen eum defenderem, qui mihi quaestor fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 198:3)
ut ego, qui in dilectu Metello, cum excusationem oculorum a me non acciperet et dixisset "tu igitur nihil vides?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 275:4)
deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio vel ante vel postquam dixeris vel cum aliquid a te ipso reicias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 203:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION