라틴어 문장 검색

Quaedam enim sunt irae, quae intra clamorem considant, quaedam non minus pertinaces quam frequentes, quaedam saevae manu verbis parciores, quaedam in verborum male- dictorumque amaritudinem effusae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 27:1)
hunc circa lubrici scirporum cirri plicantur simulque pingues ulvarum paginae natant salicumque glaucarum fota semper dulcibus aquis amaritudo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 18:3)
remissio non vitians, correptio non cruentans, et severitas eius temperamenti, quae non sit taetra sed tetrica.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 2:4)
nam totam silentii vestri invidiam verti non iniurium est ad superbiam filiorum, qui se diligi sentientes quoddam patiuntur de nostra sedulitate fastidium, quos monere pro patria auctoritate debebitis, ut contractae apud nos offensae amaritudinem politis affatibus dulcare non desinant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Simplicio suo salutem 2:1)
neque enim quisquam etiam sibi bene conscius plus facere praesumpsit, si quis tamen vestrae correptionis orbitarn non reliquit, quippe cum ea ipsa, quae legimus, parcentis verba censurae maxuma 1 emendationis incitamenta sint.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:1)
sed tu, flos sacerdotum gemma pontificum, scientia fortis fortior conscientia, minas undasque mundialium sperne nimborum, quia frequenter ipse docuisti, quod ad promissa convivia patriarcharum vel ad nectar caelestium poculorum per amaritudinum terrenarum calices perveniretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 2:2)
Qua ex re non modica nobis amaritudo congesta est, ab eo, quod pars corporis uestri ab agnitione summae et indiuiduae Trinitatis remansit extranea.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:6)
Sin autem cuneorum adiectionibus et detractionibus correptiones dierum aut crescentiae ex cuneis non probabuntur fieri, quod cunei saepissime vitia faciunt, sic erit explicandum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장30)
Unde et in domini mel sacrificiis non offerri ceraque contempta, quae mellis hospitium est, oleum accendi in templo Dei, quod de amaritudine exprimitur olivarum, pascha quoque cum amaritudinibus comedi in
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION