라틴어 문장 검색

verum homines notos sumere odiosum est, cum et illud incertum sit velintne ei sese nominari, et nemo vobis magis notus futurus sit quam est hic Eutychus, et certe ad rem nihil intersit utrum hunc ego comicum adulescentem an aliquem ex agro Veienti nominem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 16장 2:4)
haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene manifestum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sumptus effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta audacia, nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 3:1)
qua re hoc quo minus est credibile, nisi ostenditur, eo magis est, si convincitur, vindicandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 4:1)
quam hoc non credibile est in hoc, quam idem in Clodio non dubitandum, qui se ipse interfecto Milone regnaturum putaret!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 2:2)
nam cum omnis adrogantia odiosa est, tum illa ingeni atque eloquentiae multo molestissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장 3:2)
Eorum religioni cum serviret orator, nullum verbum insolens, nullum odiosum ponere audebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 1:3)
Ac tamen in hoc ipso diligenter examinante verborum omnium pondera reprehendit Aeschines quaedam et exagitat inludensque dura odiosa intolerabilia esse dicit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 2:2)
Narrationes credibiles nec historico sed prope cotidiano sermone explicatae dilucide.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 1:2)
sed haec videri possunt odiosiora, cum lentius disputantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 1:1)
Multi etiam in res odiosas imprudenter inciderunt, ut Staieno nuper accidit, qui ea locutus est bonis viris subauscultantibus pariete interposito, quibus patefactis in iudiciumque prolatis ille rei capitalis iure damnatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 1:3)
itemque narrationes ut ad suos fines spectent, id est ut planae sint, ut breves, ut evidentes, ut credibiles, ut moderatae, ut cum dignitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 1:3)
caret oculis, odiosa caecitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 86:8)
'At id ipsum odiosum est, sine sensu esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 89:1)
' odiosum, si id esset carere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 89:2)
cum vero perspicuum sit nihil posse in eo esse qui ipse non sit, quid potest esse in eo odiosum qui nec careat nec sentiat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 89:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION