라틴어 문장 검색

reos, qui ante quinquennium proximum apud aerarium pependissent, uniuersos discrimine liberauit nec repeti nisi intra annum eaque condicione permisit, ut accusatori qui causam non teneret exilium poena esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 2:4)
bona uiuorum ac mortuorum usquequaque quolibet et accusatore et crimine corripiebantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 12장 1:3)
aliorum studium, aliorum indignatio eminebat, divitissimus quisque humilitatem inopiamque eius apud amicos Alexandri criminabatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 24:2)
"Effecisti, ut reus capitis accusatoris uterer verbis."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 7:6)
V milia peditum cum equitibus M, sed et accusatores eos e provincia, cui praefuerant, sequebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 3:1)
Rex cognita causa pronuntiavit ab accusatoribus unum et id maximum crimen esse praeteritum, desperationem salutis suae:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 8:1)
In- terim, quotiens sine arbitris erat, credulas regis aures inplebat, dissimulans causam irae, quo gravior criminantis auctoritas esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 33:1)
Nam multas ad Alexandrum epistulas mater, multas Antipater miserat, vicissimque alter alterum adroganter et acerbe pleraque facere criminabantur, quae ad dedecus aut detrimentum regiae maiestatis pertinerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:24)
Separentur domus vestrae dividaturque convivium, ne maledici homines sub uno tectulo vos manentes lectulum quoque criminentur habere communem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:4)
"accusator erit qui verbum dixerit hic est."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I71)
Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis ingenium dulcique senex vicinus Hymetto, qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae accusatori nollet dare.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII73)
Horum alterum accusatori necessarium est, alterum reo:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 1:4)
Plene Virgilius non partionem solam, sicut ille quem sequebatur, sed educationem quoque nutricationis tamquam belualem et asperam criminatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 15:1)
Ad criminandos igitur mores defuit Homero quod Virgilius adiecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 19:3)
"Id quod criminaris"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 15장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION