라틴어 문장 검색

Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia potestas restituta est, homines adulescentes summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere, ita ipsi clari potentesque fieri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 38장2)
Postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se esse vident et ob rem corruptam domi poenas metuont, criminari Carthaginiensis ante tempus domo digressos, conturbare rem, denique omnia malle quam victi abire.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장15)
aliquid adversarii vultus, aliquid manus mota, aliquid ipsa inclinatio corporis intuentem monet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 1:6)
Sic gladiator tota pugna timidissimus iugulum adversario praestat et errantem gladium sibi adtemperat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 8:4)
Plura te docere non cogito, ne quemadmodum Aegialus me sibi adversarium paravit, sic ego parem te mihi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 21:2)
Nescio utro iudicio aduersarius fuerit inprobior.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 6:3)
non criminor uobis illum;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 14:2)
Adversarius meus, dum contraria dicit et iudicem superbia offendit et in unum testem temere rem1 demittit, causam meam erexit ;
(세네카, 행복론, Liber VI 38:1)
Ne sint aures criminantibus faciles ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 121:3)
hic me diu in spem supremam captatis criminatus est;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 198:4)
Et iuvenis cuius erat criminatur me.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 8. Tertii sapientis secunda historia: Pallium 1:32)
paululum ab aspectu imperatoris processeramus atque etiamnunc chlamydibus induebamur, cum mihi consul ad pectus, praefectorii ad manus cadere, ipse ille reus amicus crebro et abiecte miserantibus cunctis humiliari, ita ut timerem ne mihi invidiam supplicando moveret, quam criminando non concitaverat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 16:3)
Indagavimus tandem, qui apud tetrarcham nostrum germani tui et e diverso partium novi principis amicitias criminarentur, si tamen fidam sodalium sagacitatem clandestina delatorum non fefellere vestigia, hi nimirum sunt, ut idem coram positus audisti, quos se iamdudum perpeti inter clementiores barbaros Gallia gemit, hi sunt, quos timent etiam qui timentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 1:1)
Sed quia non penitus deum norunt nisi naturali iure, non etiam familiari, de longinquo, non de proximo, necesse est ignorent, qualiter administrari aut iubeat aut prohibeat quae instituit, simul quae vis sit aemula ex adverso adulterandis usibus divinae conditionis, quia neque voluntatem neque adversarium noveris eius quem minus noveris.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 2:4)
immo eo impensius, quia de agro plebis adversa patrum voluntate senserat agi, criminandi Servi apud patres crescendique in curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse iuvenis ardentis animi et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 465:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION