라틴어 문장 검색

et nocens saxis Ithace dolosis.
(세네카, Troades 882:1)
"sed necte dolosas blanditias uni, ferro tamen iste petatur."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 112)
"sine perfida palleat Ide, et iuvet haec audire patrem, pudeatque dolosam sic pro te timuisse Thetin."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:86)
quantum nosse licet, sic victa sopore doloso Martia fluminea posuit latus Ilia ripa;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam110)
procul hinc et fonte doloso Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu flumina et Herculei praedatrix cedat alumni, vos mihi, quae Latium septenaque culmina, nymphae, incolitis Thybrimque novis attollitis undis, quas praeceps Anien atque exceptura natatus Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda crescit et innumero pendens transmittitur arcu - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci20)
haec te non thiasis procax dolosis falsi numinis induit figura, ipsum sed colit et frequentat ipsum imis altius insitum medullis, ac solacia vana subministrat vultus, qui simili notatus auro stratis praenitet incubatque somno securae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam41)
"quid si insidiis et fraude dolosa rex agit, extrema est cui nostra in sorte timori nobilitas tuaque ante duces notissima virtus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권309)
Et tamen innocentes de supplicio alterius laetari non oportet, cum magis competat innocenti dolere, quod homo, par eius, tam nocens factus est, ut tam crudeliter impendatur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:6)
nec erat, qui crudeliter interemtos sepulturae traderet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:10)
illi non licere, si quid consules superbe in aliquem civium aut crudeliter fecerint, diem dicere, accusare iis ipsis iudicibus quorum in aliquem saevitum sit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 103:2)
pecunia a patre exacta crudeliter, ut divenditis omnibus bonis aliquamdiu trans Tiberim veluti relegatus devio quodam tugurio viveret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 157:1)
in humiliores libidinose crudeliterque consulebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 386:3)
voltis crudeliter consulere in deditos victosque?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 199:1)
eam quoque Hippocratis et Epicydis tyrannidem Marcellum excitasse Leontinis crudeliter direptis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 427:1)
idem apud Romanos legatos querentes tam crudeliter adversus innoxios Maronitas, tam superbe adversus populum Romanum factum ut, quibus libertatem restituendam senatus censuisset, ii pro hostibus trucidarentur, abnuebat quicquam eorum ad se aut quemquam suorum pertinere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 399:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION