라틴어 문장 검색

Vrina quoque, quae in homine sano parum liquida est, circa aures futuram aliquam suppurationem esse denuntiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 22:3)
Interdum quoque urina tenuis et cruda sic diu fertur, ut alia salutaria signa sint, exque eo casu plerumque infra transuersum septum, quod *δ*ι*α*φ*ρ*α*γ*μ*α Graeci uocant, fit abcessus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 32:2)
Ex uesica dolenti si purulenta urina processit, inque ea leue et album subsedit, metum detrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 1:2)
si urina et uini mutatione et epotis aliquibus medicamentis mutatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 9:2)
Contra intestinorum leuitas facilius a teneris aetatibus depellitur, utique si ferri urina et ali cibo corpus incipit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 14:1)
Quibus in fistula urinae ueluti minutiores abscessus, quos *φ*υ*μ*α*τ*α uocant, esse coeperunt, is, ubi pus ea parte profluxit, sanitas redditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 20:1)
Si quis etiam in eo morbo diutius traxit, ubi capilli fluunt, ubi urina quaedam araneis similia subsidentia ostendit, atque in iis odor foedus est, maximeque ubi post haec orta deiectio est, protinus moritur, utique si tempus autumni est, quo fere qui cetera parte anni traxerunt, resoluuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 24:2)
si sitis urget, si post potionem urina non redditur (quod euenit, quia tunc liquor omnis non in uesicam sed intestina descendit);
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 32:3)
At si morbi ratio patietur, tum demum nulla cruditatis suspicione remanente id fiet;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 10:1)
idque auxilium ut minus uehemens, ita magis tutum neque umquam periculosum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 5:2)
ne ulla cruditate substante;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 6:3)
Cauendum autem est, ne quid horum uel in febre uel in cruditate temptetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 2:3)
aliae citant urinam, aliae tardant;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 19장 2:2)
Vrinam autem mouent quaecumque in horto nascentia boni odoris sunt, ut apium, ruta, anetum, ocimum, menta, hysopum, anesum, coriandrum, nasturcium, eruca, feniculum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 31장 1:1)
Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION