라틴어 문장 검색

simul castella rupibus indita conlatosque illuc parentes et coniuges ostentabant bellumque impeditum arduum cruentum minitabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 46장6)
iam Oceanus cruento aspectu, dilabente aestu humanorum corporum effigies relictae, ut Britannis ad spem, ita veteranis ad metum trahebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장4)
cruentamque cervicem eius amplexa servabat sanguinem et vestis respersas, vidua inpexa luctu continuo nec ullis alimentis nisi quae mortem arcerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장6)
exigunt enim principis sui liberalitate illum bellatorem equum, illam cruentam victricemque frameam;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 3:1)
passim arma et corpora et laceri artus et cruenta humus;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 3:2)
tardum Galbae iter et cruentum, interfectis Cingonio Varrone consule designato et Petronio Turpiliano consulari:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장2)
obvius in Palatio Iulius Atticus speculator, cruentum gladium ostentans, occisum a se Othonem exclamavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 35장3)
quae usquam provincia, quae castra sunt nisi cruenta et maculata aut, ut ipse praedicat, emendata et correcta?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장8)
praefixa contis capita gestabantur inter signa cohortium iuxta aquilam legionis, certatim ostentantibus cruentas manus qui occiderant, qui interfuerant, qui vere qui falso ut pulchrum et memorabile facinus iactabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 44장2)
Otho cruento adhuc foro per stragem iacentium in Capitolium atque inde in Palatium vectus concedi corpora sepulturae cremarique permisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장5)
resistentem seditioni tribunum et severissimos centurionum obtruncant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장8)
et paucis resistentium obtruncatis ceterum vulgus rerum novarum studio in Vespasianum inclinabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장7)
pauci militarium virorum, inter quos maxime insignes Cornelius Martialis, Aemilius Pacensis, Casperius Niger, Didius Scaeva, pugnam ausi obtruncantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장7)
plenae caedibus viae, cruenta fora templaque, passim trucidatis, ut quemque fors obtulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장3)
si quem procerum habitu et iuventa conspexerant, obtruncare nullo militum aut populi discrimine.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION