라틴어 문장 검색

ille cubans gaudet mutata sorte bonisque rebus agit laetum convivam, cum subito ingensvalvarum strepitus lectis excussit utrumque.
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장64)
"In te omnis domus inclinata recumbit."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:12)
"ubi cubas in meridie?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:86)
"Adnuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie, nequando fiam sicut cooperta super greges sodalium tuorum, indignabitur, tumebit, et dicet:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:34)
Nonne scandalizatur frater, si te viderit in idolio recumbentem?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:36)
"me prior ille signabit fultusque toro meliore recumbet, advectus Romam quo pruna et cottona vento?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III34)
"Ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit, dat poenas, noctem patitur lugentis amicum Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III111)
quippe indignatur veteri parere clienti, quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V35)
non habeat matrona, tibi quae iuncta recumbit, dicendi genus aut curvum sermone rotato torqueat enthymema, nec historias sciat omnes, sed quaedam ex libris et non intellegat, odi hanc ego quae repetit volvitque Palaemonis artem servata semper lege et ratione loquendi ignotosque mihi tenet antiquaria versus nec curanda viris opicae castigat amicae verba;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI231)
servi ut taceant, iumenta loquentur et canis et postes et marmora, claude fenestras, vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen, e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX53)
nec calidae citius decedunt corpore febres, textilibus si in picturis ostroque rubenti iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:10)
nam si in morte malumst malis morsuque ferarum tractari, non invenio qui non sit acerbum ignibus inpositum calidis torrescere flammis aut in melle situm suffocari atque rigere frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi, urgerive superne obrutum pondere terrae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 23:6)
et quoniam non est quasi quod suffulciat artus, debile fit corpus languescuntque omnia membra, bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:10)
castoreoque gravi mulier sopita recumbit, et manibus nitidum teneris opus effluit ei, tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:10)
Tremellius, qui ex vilico rem conperisset, scrophae cadaver sub centonibus conlocat super quos uxor cubabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION