라틴어 문장 검색

Nec solum ad timorem vel ad amorem Dei hominibus incutiendum haec Trinitatis distinctio necessaria est, verum et ad universorum operum ejus commendationem plurimum valet, ut quaecunque agit, egregie fieri credantur, utpote qui omnia quae velit, efficere possit, et in omnibus modis conservare sciat, et optime cuncta fieri seu procedere velit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:1)
Deus autem reprobis et infidelibus nonnunquam maxima dona distribuit, quae aliorum doctrinae vel usui necessaria fore videt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:8)
Hic animum intendit ad hoc quod esset beatae vitae necessarium, per quam unam omnium philosophorum invigilasse ac laborasse videtur industria.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:25)
Quid, inquam, mirum si praedictus philosophus Hermes, videlicet in illis ecclesiasticis imbutus disciplinis, abusionem verborum non curaverit, dicendo scilicet fecisse, pro genuisse?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:2)
Nihil quippe est quod ita oblectet, et nimia suavitate sui alliciat animos, sicut melodia, nihil ita pronum ad eos componendos vel commovendos vel pacandos, ut juxta illud primi capituli Boetianae musicae scirent philosophi, quod nostrae tota animae corporisque compago musica coaptatione conjuncta sit. Adeo quidem ut iracundiam insaniamque melodia sedari, et gravissimarum infirmitatum dolores curari animadverterent atque efficerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:10)
Desunt ei quippe caeterorum sensuum instrumenta, ipso attestante Platone, ubi videlicet ostendit quare ei oculi, aut nares, aut caeterae partes humani corporis necessariae non fuissent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:6)
Mors corporis necessaria, mors anima voluntaria.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:7)
Creari namque vel fieri necessario non dicitur nisi in his quae coeperunt, hoc est aeterna non sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:52)
Qui cum octoginta et unum vixisset, ab anno mortis ejus usquequo Ptolemaeus rex Aegypti Scripturas propheticas per septuaginta Hebraeos, qui Graecam linguam noverant, interpretandas habendas curavit, anni reperiuntur ferme novem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:16)
Quid etiam magis necessarium ad defensionem fidei nostrae, quam ut adversus omnium infidelium importunitatem, ex ipsis habeamus per quod ipsos refellamus?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:16)
Unde et nos primum huic tanto periculo tam auctoritatum quam rationum clypeum opponere curavimus, in eo quidem confisi, qui suos confortat, dicens;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:3)
sed saltem aliquid verisimile atque humanae rationi vicinum, nec sacrae fidei contrarium proponere libet, adversus eos qui humanis rationibus fidem se impugnare gloriantur, nec nisi humanas curant rationes quas noverunt, multosque facile assentatores inveniunt, cum fere omnes animales sint homines, ac paucissimi spirituales.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:9)
Unde et beatus Augustinus, caeteri quoque doctores Ecclesiastici, saeculares quoque artes, atque ipsam quoque dialecticam praecipue sacrae Sripturae admodum necessariam perhibent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:1)
Quae proprie, ut ait Hieronymus, dialecticorum sunt et philosophorum, unde et a sanctis postmodum Patribus, non incongrue liberalium artium studia tanquam sacrae paginae admodum necessaria plurimum commendantur, cum omnino poetica figmenta Christianis interdicantur, non solum quia fallacitate referta sunt, et, os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11), verum etiam quia inanium fabularum cogitationibus, ad desideria turpitudinum quae finguntur alliciunt animam, atque a sacrae lectionis studio nos abducunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:8)
Sed abite potius, o Sirenes usque in exsilium, dulces, meisque cum musis curandum sanandumque relinquite.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION