라틴어 문장 검색

qua ex causa Romae quoque sella vehebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 15:3)
vide ut mihi viaticum reddas, quod impendi data opera cursore dimisso.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 6:1)
signa quoque in sella nossem formata curuli et totum Numidae sculptile dentis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 99)
Sella Leoprepidae cum ruit absque viro . Utque vel Euenus ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 24:3)
post trabeas et eburnam aquilam sellamque curulem cernuat ora senex barbatus et oscula figit cruribus aenipedum, si fas est credere, equorum, inmotasque rotas et flecti nescia lora aut ornat redimita rosis aut ture vaporat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권107)
"nonne cursim transeunt fasces, secures, sella, praetextae togae, lictor, tribunal, et trecenta insignia quibus tumetis, moxque detumescitis?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.151)
Praeterea qui dicta ferant et foedera firment centum oratores prima de gente Latinos ire placet pacisque manu praetendere ramos, munera portantis aurique eborisque talenta et sellam regni trabeamque insignia nostri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 12:18)
nam si natura iuberet a certis annis aevum remeare peractum atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes optaret sibi quisque, meis contentus honestos fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod nollem onus haud umquam solitus portare molestum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:11)
sic discernet haec dicendi magister, quomodo palaestricus ille cursorem faciet aut pugilem aut luctatorem aliudve quid ex iis, quae sunt sacrorum certaminum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 135:3)
ut M. Caelius praetor, cum sellam eius curulem consul Isauricus fregisset, alteram posuit loris intentam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 134:3)
Cui Metellus petenti, more regum ut sellam iuxta poneret, item postea custodiae causa turmam equitum Romanorum, utrumque negauerat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장2)
Praeterea, cum sapienti rem publicam ipso dignam dedimus, id est mundum, non est extra rem publicam, etiam si recesserit, immo fortasse relicto uno angulo in maiora atque ampliora transit et caelo inpositus intellegit, cum sellam aut tribunal ascenderet, quam humili loco sederit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 2:2)
Itaque cursoris moratur pedes, sutoris aut fabri manus inpediet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 20:3)
Quod raro cursoribus evenit, hieran fecimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 5:2)
O quam cuperem illi nunc occurrere aliquem ex his trossulis in via cursores et Numidas et multum ante se pulveris agentem !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION