라틴어 문장 검색

Non Albana mihi sit comissatio tanti Nec Capitolinae pontificumque dapes;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLVIII6)
Cludere quae cenas lactuca solebat avorum, Dic mihi, cur nostras inchoat illa dapes?
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XIV Lactucae1)
Non quemcumque focum nec fumum caseus omnem, Sed Velabrensem qui bibit, ille sapit.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXXII Caseus fumosus1)
Haec, quae Picenis venit subducta trapetis, Inchoat atque eadem finit oliva dapes.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXXVI Cistella olivarum1)
Ambrosias ornent munera rara dapes.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XCI Acipensis2)
Non sum crispa quidem nec silvae filia Maurae, Sed norunt lautas et mea ligna dapes.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XC Mensa acerna1)
nam cum dicit 'qui dapibus mensas onerent et pocula ponant', et alibi et vina reponite mensis, quid aliud ostendit, quam mensam vacuam non antepositam Aeneae, quem ubique omnia sacerdotia inducit habuisse?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7064)
apud Romanos etiam cena edita sublatisque mensis primis silentium fieri solebat, quoad ea quae de cena libata fuerant ad focum ferrentur et in ignem darentur, ac puer deos propitios nuntiasset, ut diis honor haberetur tacendo que nos cum intercessit inter cenandum, Graeci quoque θεῶν παρουσίαν dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7302)
salsae fruges sal et far, quod dicitur mola salsa, qua et frons victimae et foci aspergebantur et cultri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1331)
amare focos sacrificia celebrare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1341)
quidam 'focos' lares et per hoc domicilia tradunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1342)
ergo 'focos' pro 'penates' posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1343)
at e contrario penates pro focis, ut flammis adolere penates.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1344)
sane Varro rerum divinarum refert, inter sacratas aras focos quoque sacrari solere, ut in Capitolio Iovi, Iunoni, Minervae, nec minus in plurimis urbibus oppidisque, et id tam publice quam privatim solere fieri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1345)
focum autem dictum a fotu, ut colinam ab eo quod ibi ignis colatur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1346)

SEARCH

MENU NAVIGATION