라틴어 문장 검색

nascitur ad fructum mulier prolemque futuram:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:199)
quae iam conubia prolem vel frugem latura seges?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:301)
Nec dea praemissae stridorem segnius hastae consequitur, centumque vias meditata nocendi tandem Tarbigilum (Geticae dux improbus alae hic erat) adgreditur.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:113)
Ille, pavor postquam resoluto corde quievit et rigidae sedere comae, non distulit atrox iussa deae;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:145)
vestros stimulant si pignora sensus, me quoque non impar naturae cura remordet, nec ferro sic corda rigent ut nosse recusem quam sanctum soceri nomen, quam dulce mariti, quantus prolis amor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:106)
sed dea quae nimiis obstat Rhamnusia votis ingemuit flexitque rotam:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:248)
grandaevi gemina sublimes prole feruntur et cara natos implicuere mora.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam3)
Pervenit ad aures vox iucunda deae strepituque excita resedit et reliquum nitido detersit pollice coctum utque fuit, turbata comas, intecta papillas, mollibus exurgit stratis interque suorum agmen et innumeros Hymenaeum quaerit Amores (hunc Musa genitum legit Cytherea ducemque praefecit thalamis;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae17)
laetantur Amores frenatisque truces avibus per nubila vecti ostentant se quisque deae magnoque tumultu confligunt pronique manus in verbera tendunt atque impune cadunt:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae66)
Hic neque concepto fetu nec semine surgit, sed pater est prolesque sibi nulloque creante emeritos artus fecunda morte reformat et petit alternam totidem per funera vitam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix9)
sit Claudia felix teste dea castosque probet sub numine mores absolvens puppisque moras crimenque pudoris:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae12)
incedunt geminae proles fraterna puellae:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae62)
quales Latonia virgo et solo Iove nata soror cum forte revisunt aequorei sortem patrui (spumantia cedunt aequora castarum gressus venerata dearum;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae65)
suffecit mandasse deam:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam14)
in prolem dilata ruunt periuria patris et poenam merito filius ore luit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Curetium2)

SEARCH

MENU NAVIGATION