라틴어 문장 검색

nonne usus est ratiocinatione, qua colligerent audientes, quantum illud esset quod inferebatur, cui comparata haec viderentur humana atque usitata?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 174:1)
quod facit, ut minus sanguinis ac virium declamationes habeant quam orationes, quod in illis vera, in his materia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 145:1)
declamationes vero, quales in scholis rhetorum dicuntur, si modo sunt ad veritatem accommodatae et orationibus similes, non tantum dum adolescit profectus sunt utilissimae, quia inventionem et dispositionem pariter exercent, sed etiam cum est consummatus ac iam in foro clarus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 215:1)
obstant huic, quod secundo loco posui, fere turba discipulorum et consuetudo classium certis diebus audiendarum, nonnihil etiam persuasio patrum numerantium potius declamationes quam aestimantium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 222:2)
quod meae quoque memoriae mediocritatem sequebatur, si quando interventus aliquorum, qui hunc honorem mererentur, iterare declamationis partem coegisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 134:4)
femur ferire, quod Athenis primus fecisse creditur Cleon, et usitatum est et decet et excitat . idque in Calidio Cicero desiderat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 270:1)
Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae est, ita usitatas et non magno parabiles fugere dementiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 5:1)
Nam si malitia miseros facit, virtus beatos, gratum autem esse virtus est, rem usitatam reddidisti, inaestimabilem consecutus es, conscientiam grati, quae nisi in animum divinum fortunatumque non pervenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 21:3)
Itaque declamationes istas de medio removeamus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 16:1)
Quidam contra, dum nihil nisi tritum et usitatum volunt, in sordes incidunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 13:5)
Utar ergo illo non tantum tamquam recepto, sed tamquam usitato.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 4:6)
Cum aliquem huius videremus constantiae, quidni subiret nos species non usitatae indolis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 19:1)
Controuersiarum sententias fortasse pluribus locis ponam in una declamatione dictas:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 5:1)
In illo non tantum naturalis memoriae felicitas erat, sed ars summa et ad conprehendenda quae tenere debebat et ad custodienda, adeo ut omnes declamationes suas quascumque dixerat teneret etiam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 18:3)
Ipse in declamatione usus est summis clamoribus illo uersu tragico:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION