라틴어 문장 검색

et cum Volumnius, causa superior, ne infacundus quidem adversus eximiam eloquentiam collegae visus esset, cavillansque Appius sibi acceptum referre diceret debere, quod ex muto atque elingui facundum etiam consulem haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 246:1)
tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas ut non Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum facunde adloquendo sibi conciliarit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 277:1)
suam seditionem sine volnere, sine sanguine fuisse, nec ipsam atrocem nec atroci poena dignam, - ut ingenia humana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio plus facunda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 383:1)
facundissimus habebatur seu causa oranda, seu in senatu et apud populum suadendi ac dissuadendi locus esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 6:3)
praetor Aetolorum Phaeneas cum eadem fere quae Romani, ut Graecia decederetur, postulasset, redderenturque Aetolis urbes quae quondam iuris ac dicionis eorum fuissent, excepit orationem eius princeps Aetolorum Alexander, vir ut inter Aetolos facundus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 428:1)
Haud aequom facit qui quod didicit id dediscit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 281)
hoc pauciloquium rursum idcirco praedico, quia nullus umquam amator adeost callide facundus, quae in rem sint suam ut possit loqui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 117)
Nimis facete nimisque facunde malast.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 417)
Multa ego possum docta dicta et quamvis facunde loqui, historiam veterem atque antiquam haec mea senectus sustinet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 2146)
Ego vero, Caesar, neque alienis indicibus mutatis interposito nomine meo id profero corpus neque ullius cogitata vituperans institui ex eo me adprobare, sed omnibus scriptoribus infinitas ago gratias, quod egregiis ingeniorum sollertiis ex aevo conlatis abundantes alius alio genere copias praeparaverunt, unde nos uti fontibus haurientes aquam et ad propria proposita traducentes facundiores et expeditiores habemus ad scribendum facultates talibusque confidentes auctoribus audemus institutiones novas comparare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말30)

SEARCH

MENU NAVIGATION