라틴어 문장 검색

nec vitia ebrietatis effingat neque servili vernilitate imbuatur nec amoris, avaritiae, metus discat adfectum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 383:1)
qua in re mihi non arbitror diu laborandum, ut ostendam, quanto sit melius optimis imbui, quanta in eluendis quae semel insederint vitiis difficultas consequatur, cum geminatum onus succedentes premat et quidem edocendi gravius ac prius quam docendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 33:1)
non tamen post tot ac tantos auctores pigebit meam quibusdam locis posuisse . neque enim me cuiusquam sectae velut quadam superstitione imbutus addixi, et electuris quae volent facienda copia fuit, sicut ipse plurium in unum confero inventa, ubicunque ingenio non erit locus, curae testimonium meruisse contentus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 25:1)
quare vocem deliciis non molliamus, nec imbuatur ea consuetudine, quam desideratura sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 171:1)
ea quasi venenis malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita, insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장5)
animus imbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장11)
Qui mori didicit, servire dedidicit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 10:3)
Virtutes discere vitia dediscere est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 7:4)
non dediscitur virtus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 8:2)
Sine dediscere oculos tuos, sine aures adsuescere sanioribus verbis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 2:3)
In his libris de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matre vera, in his libidinosior Anacreon an ebriosior vixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia, quae erant dediscenda, si scires.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 37:5)
illum fortem et agrestem et Hispanae consuetudinis morem non poterat dediscere:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 16:5)
luxuria, auaritia, desidia, inpudicitia, timor non dediscuntur, et cotidie omnia haec aut castigantur aut puniuntur:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 4:4)
Audio quendam ex delicatis - si modo deliciae vocandae sunt vitam et consuetudinem humanam dediscere - , cum ex balneo inter manus elatus et in sella positus esset, dixisse inter- rogando :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 70:1)
Quod si est, quidnam haec scientia, quae dediscere humanitatem iubet portumque adversus fortunam certissimum mutuo auxilio cludit ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION