라틴어 문장 검색

Ego enim illam honores mei iacturam perferam, quo honor tuus illibatus servetur."
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:24)
omni ope connitendum existimavit, si quo modo commercium istud Mentis et Rerum (cui vix aliquid in terris, aut saltem in terrenis, se ostendit simile) restitui posset in integrum, aut saltem in melius deduci.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:3)
superesse nimirum adhuc magnum inventorum cumulum, qui non solum ex operationibus incognitis eruendis, sed et ex jam cognitis transferendis et componendis et applicandis, per eam quam diximus Experientiam Literatam, deduci possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 267:4)
cum ad vulgi captum deduci omnino non possint, nisi per effecta et opera tantum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:7)
Egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes, et edictum regis pependit in Susan.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장14)
Si ergo desideratis haec, mittite, qui perferant vobis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장15)
Et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis commonitiones perlaturum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장23)
Quaecumque igitur oportebat etiam regi perferri, exposui; et, quae res permittebat, concessit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장18)
Hic enim pristinis temporibus seditionis iudicium pertulerat Iudaismi corpusque et animam pro Iudaismo tradiderat cum omni perseverantia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장38)
Et praecepit ille, qui per omnia corpore et animo primus fuerat in certamine pro civibus, qui iuventutis benevolentiam in suam gentem conservaverat, caput Nicanoris abscindi et manum cum umero, ac Hierosolymam perferri.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장30)
Namque xl ad denarium quadruplus est. Igitur quadruplum si dividas, duplum facies, qui est scilicet xx. Nam xx ad denarium duplus est. Hunc si medium constituas, medietatem geometricam perferet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 5:15)
hoc tantum dixerim ultimam esse aduersae fortunae sarcinam quod, dum miseris aliquod crimen affingitur, quae perferunt meruisse creduntur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:13)
Neque id nunc molior quod cuiuis ueniat in mentem, corrigi ultione prauos mores et ad rectum supplicii terrore deduci, ceteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:7)
— Si igitur cognitor, ait, resideres, cui supplicium inferendum putares, eine qui fecisset an qui pertulisset iniuriam?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:17)
Itaque data facultate litteras conscribit et eas captivo dat perferendas in oppidum ad Considium.
(카이사르, 아프리카 전기 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION