라틴어 문장 검색

iam ab alienis in suos vertisse superbiam, et liberorum quoque eum frequentiae taedere, ut quam in curia solitudinem fecerit domi quoque faciat, ne quam stirpem, ne quem heredem regni relinquat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 539:1)
discordia ordinum et venenum urbis huius, patrum ac plebis certamina, dum nec nobis imperii nec vobis libertatis est modus, dum taedet vos patriciorum, nos plebeiorum magistratuum, sustulere illis animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 743:1)
et quia taedebat populum omnium magistratuum eius anni, res ad rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 102:4)
ibi auctore Postumio Minucius cum hostibus signa confert, et, cum anceps proelium in multum diei processisset, tum Postumius integris legionibus defessam iam aciem hostium improviso invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 650:1)
adeo ne infeliciter quidem defensae libertatis taedebat et vinci quam non temptare victoriam malebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 452:3)
a quibus benigne excepti, quia taedebat imperii Punici, multos trans Hiberum populos ad cupidinem novae fortunae erexerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 187:2)
vix prior tumultus conticuerat cum Scipio ab defessis iam volneratisque recentis integrosque alios accipere scalas iubet et vi maiore adgredi urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 642:1)
"De me ipso taceo - temere potius quam avide credideritis, is denique ego sim, cuius taedere exercitum minime mirandum sit - :
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 414:1)
cum magis vellet credere quam auderet mixtumque gaudio et metu animum gereret, auctoritate motus Charopi experiri spem oblatam statuit et, ut averteret regem ab suspicione, biduo insequenti lacessere hostem dispositis ab omni parte copiis succedentibusque integris in locum defessorum non destitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 126:1)
cui ut satis apparuit non taedere belli senatum, et ipse victoriae quam pacis avidior neque colloquium postea Philippo dedit neque legationem aliam quam quae omni Graecia decedi nuntiaret, admissurum dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 481:1)
principio anni quo L. Cornelius Q. Minucius consules fuerunt, terrae motus ita crebri nuntiabantur ut non rei tantum ipsius sed feriarum quoque ob id indictarum homines taederet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 616:1)
apud emporium atque in macello, in palaestra atque in foro, in medicinis, in tonstrinis, apud omnis aedis sacras sum defessus quaeritando:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 13)
taedet tui sermonis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 153)
di immortales, utinam conveniam domi Periphanem, per omnem urbem quem sum defessus quaerere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 215)
Quamne hodie per urbem uterque sumus defessi quaerere?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 2150)

SEARCH

MENU NAVIGATION