-
satis beatus quisque dextram porrigit laudis rapacem, prodigam pecuniae, cuius sinistra dulce factum nesciat:
- (프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium60)
-
illic natali desuescunt vivere ritu moribus et patriis exutae in barbara iura degenerant linguamque novam vestemque sequuntur, deque profanato discunt sordescere cultu nutricemque abolent petulanti e pectore Sion.
- (프루덴티우스, Hamartigenia, section 1117)
-
"qui si velit omnes innocuos agere omnipotens, nec sancta voluntas degeneret, facto nec se manus inquinet ullo."
- (프루덴티우스, Hamartigenia, section 1167)
-
armata pugnavit fides, proprii cruoris prodiga;
- (프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.4)
-
"rogo, quis furor est perdere praecipites animas et male prodiga corda sui sternere rasilibus scopulis, omnipatremque negare Deum?"
- (프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.15)
-
"inde omnis iam diva caro est quae concipit illum naturamque Dei consortis foedere sumit, Verbum quippe caro factum non destitit esse quod fuerat, verbum, dum carnis glutinat usum, maiestate quidem non degenerante per usum carnis, sed miseros, ad nobiliora trahente."
- (프루덴티우스, Psychomachia, section 116)
-
venerat occiduis mundi de finibus hostis Luxuria, extinctae iamdudum prodiga famae, delibuta comas, oculis vaga, languida voce, perdita deliciis, vitae cui causa voluptas, elumbem mollire animum, petulanter amoenas haurire inlecebras et fractos solvere sensus.
- (프루덴티우스, Psychomachia, section 182)
-
omne onus ex umeris reiecerat, omnibus ibat nudata induviis multo et se fasce levarat, olim divitiis gravibusque oppressa talentis, libera nunc miserando inopum, quos larga benigne foverat effundens patrium bene prodiga censum.
- (프루덴티우스, Psychomachia, section 1160)
-
Vidi lecta diu et multo spectata labore degenerare tamen, ni vis humana quot annis maxima quaeque manu legeret.
- (푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:8)
-
Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos tarda venit seris factura nepotibus umbram, pomaque degenerant sucos oblita priores et turpis avibus praedam fert uva racemos.
- (푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:6)
-
Verum ubi ductores acie revocaveris ambo, deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit, dede neci;
- (푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 5:1)
-
Regulum et Scauros animaeque magnae prodigum Paulum superante Poeno gratus insigni referam camena Fabriciumque.
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 1212)
-
saeva tene cum Berecyntio cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui et tollens vacuum plus nimio gloria verticem arcanique fides prodiga, perlucidior vitro.
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 187)
-
inberbis iuvenis, tandem custode remoto, gaudet equis canibusque et aprici gramine campi, cereus in vitium flecti, monitoribus asper, utilium tardus provisor, prodigus aeris, sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:4)
-
prodigus et stultus donat quae spernit et odit;
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 714)