라틴어 문장 검색

quorum e numero L. Pituanius saxo deiectus est, in P. Marcium consules extra portam Esquilinam, cum classicum canere iussissent, more prisco advertere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 32장7)
hinc graves in Pisonem contumeliae, nec minus acerba quae ab illo in Caesarem intentabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장2)
et terror omnibus intentabatur ni Tiberius statuendo remedio quinque consularium, quinque e praetoriis, totidem e cetero senatu sorte duxisset apud quos exsoluti plerique legis nexus modicum in praesens levamentum fuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 28장8)
libertique etiam ac servi, patrono vel domino cum voces, cum manus intentarent, ultro metuebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 36장3)
Marius Hispaniarum ditissimus defertur incestasse filiam et saxo Tarpeio deicitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장2)
mox quia vulgus duro imperio habitum, probra ac verbera intentabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장10)
deicitur familiaritate sueta, post congressu et comitatu Otho, et ad postremum, ne in urbe aemulatus ageret, provinciae Lusitaniae praeficitur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장8)
occulta quidem ad praesens sed magna ei praemia et secessus amoenos promittit, vel, si negavisset, necem intentat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장10)
quippe ultro metum intentabat, multosque adstitisse libertos ac servos qui eadem viderint:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 54장7)
civitatis excidium poscunt, tela ac manus in ora legatorum intentant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 69장2)
sed indomitus miles et belli ignarus correptis signis vexillisque ruere et retinenti duci tela intentare, spretis centurionibus tribunisque:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 18장2)
circumstiterant victores et primo ingerebant probra, intentabant ictus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장11)
nec destitit senatus manus intentare Voculae, donec curia excederet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장5)
id cum appararetur, prius quam classis exiret, accidit ut una nocte omnes Hermae, qui in oppido erant Athenis, deicerentur praeter unum, qui ante ianuam erat Andocidi (itaque ille postea Mercurius Andocidi vocitatus est).
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 2:1)
is usque eo vitae statum commutatum ferre non potuit, postquam in patriam rediit pater (namque appositi erant custodes, qui eum a pristino victu deducerent), ut se de superiore parte aedium deiecerit atque ita interierit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION