라틴어 문장 검색

Ibi cibarius panis et holus nostris manibus inrigatum, lac, deliciae rusticanae, viles quidem, sed innocentes cibos praebeant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:2)
Nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:7)
"honora illam et amplexabitur te, ut det capiti tuo coronam gratiarum, corona quoque deliciarum protegat te."
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:9)
et ceteras ineptias amatorum, omnes delicias et lepores et risu dignas urbanitates in comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:41)
ornatus et sanies pari modo fugiendae, quia alterum delicias!
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:2)
Insuper etiam famam abstinentiae in deliciis quaerimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 12:7)
"Ceterum vidua, quae in deliciis est" - non est meum, sed apostoli -
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:66)
Ieiunia pro ludo habet, orationem pro deliciis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:25)
Descendit de solio deliciarum suarum, accepit molam, fecit farinam et discalciatis pedibus transivit fluenta lacrimarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 5:6)
Quodsi ferri non potest et delicias eius fugis atque, ut vulgo soletis dicere, saecularis est mater, habes alienas virgines, habes sanctum pudicitiae chorum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:10)
Quamdiu in patria tua es, habeto cellulam pro paradiso, varia scripturarum poma decerpe, his utere deliciis, harum fruere conplexu.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:13)
In cubiculo suo totas delicias habeat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:10)
Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus ad partes, monstrum nulla virtute redemptum a vitiis, aegrae solaque libidine fortes deliciae;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV1)
o medici, nimiam pertundite venam, delicias hominis!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI18)
hae sunt quae tenui sudant in cyclade, quarum delicias et panniculus bombycinus urit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI134)

SEARCH

MENU NAVIGATION