라틴어 문장 검색

duritia autem tua, qua in erroris pertinacia perseveras, futuri judicii auget severitatem, ut dignam retributionem tuorum accipias delictorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 5:16)
Etenim prudentibus delictorum supplicia terrori sunt:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:13)
delicta autem non mortuorum actus sunt, sed viventium.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:14)
Ista autem regio plena est mortuorum, quia plena delictorum, meritoque dictum est:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 3:5)
Deinde, quod pro pretio sedulitatis et innocentiae suae, securitate potiantur, nec quibusdam sicut impiorum animae erroribus et perturbationibus implicentur, atque vitiorum suorum memoria torqueantur, et exagitentur quibusdam curarum aestibus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:4)
Innocentia enim tempore posterior est, quam malitia, et quadam suppar aetate, sed meritorum nobilitate antiquior.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:14)
Quod videtur exprimi, si prius sacrificio purificationis, et mysterio baptismatis delictorum nostrorum inquinamenta lavemus;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:14)
Opus enim habent purificari qui aliquo polluti sunt delictorum contagio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:2)
eodemque studio quo crimen excluditur, innocentia copulatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:9)
Etenim impietas mater quaedam est delictorum;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 3:3)
Sed quanto gravius peccato ipso ad Deum referre quod feceris, et reatus tui invidiam transfundere in auctorem non criminis, sed innocentiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:15)
Hoc innocentia et gratia germanitatis etiam in ipsa morte servat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:3)
Qui enim male agit odit lucem, et tenebras et suorum quaerit latibula delictorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:16)
vel inviti tamen finem non naturae, sed culpae adipiscuntur, ne plura delinquant, quibus vita fenus est delictorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:9)
Nihil est enim quod tam miserae servituti subjiciat hominem, quam libido, atque ejusmodi cupiditates quae jugo quodam criminum gravi deprimunt miseram conscientiam, ut se nequeat attollere, utpote quae libertatem innocentiae amiserit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION