라틴어 문장 검색

nam etsi mortua fuerit, nontamen te propter illam destruere debes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 8:7)
Similiter et Judith per bonum suum consiliumliberavit civitatem, in qua morabatur, de manibus Holofernis, qui illamobsidendo destruere volebat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 34:9)
Nam sicut bonus doctor per bonam doctrinam præstabitgratiam, ita malus per malam doctrinam ducet in errorem ac destruet illam;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 61:2)
Sic etiam mali magistri, artifices etoperarii multa bona opera post multos labores multasque expensas devastantac imperite destruunt, quare de prædictis bonum mereatum non poterishabere;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 61:4)
et, destructa persona, bene nosti, quod divitiarum multitudo dispergitur etnihil valet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 209:5)
Inimici vero tui sunt tres, et multos habent filios et germanoset alios necessarios, quorum si vindictam faciendo duos vel tres occideris, alii remanerent, qui personam tuam cito destruere valerent.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 209:6)
helimosinis autem per avariciam subtractis, bona illarum domorumsunt penitus annichilata et destructa.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 12:14)
omnes enim habentes famam iusticie etbonitatis vidi habundare omnibus bonis, maliciosos autem, habentes famam iniusticie atque malignitatis, omnes vidi destructos cum omnisua substantia et omnibus suis bonis, et merito.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 20:2)
Ut igitur ignem aqua extinguit, sic bono malum quilibet destruit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 73:3)
sed destructis cultoribus saecularibus eliguntur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:33)
Per hos igitur montes Christus advenit, comprimens Evangelicis disputationibus feroces istius corporis motus, atque illam altitudinem cordis, et se extollentem superbiam obedientia et humilitate sui destruens:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:13)
Cyprum itidem insulam procul a continenti discretam et portuosam, inter municipia crebra urbes duae faciunt claram, Salamis et Paphus, altera Iovis delubris, altera Veneris temple insignis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 14:1)
Iovis Tarpei delubra, quantum terrenis divina praecellunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 14:3)
In hac urbe inter delubra ingentia, diversasque moles, figmenta Aegyptiorum numinum exprimentes, obeliscos vidimus plures, aliosque iacentes et comminutos, quos antiqui reges bello domitis gentibus, aut prosperitatibus summarum rerum elati, montium venis vel apud extremos orbis incolas perscrutatis , et erectos dis superis in religione dicarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 6:1)
Et quia sufflantes adulatores ex more Constantium id sine modo strepebant, quod cum Octavianus Augustus obeliscos duos ab civitate transtulisset Aegyptia, quorum unus in Circo Maximo alter in Campo locatus est Martio, hunc recens advectum, difficultate magnitudinis territus, nec contrectare ausus est nec movere, discant qui ignorant, veterem principem translatis aliquibus hunc intactum ideo praeterisse, quod Deo Soli speciali munere dedicatus, fixusque intra ambitiosi templi delubra, quae contingi non poterant, tamquam apex omnium eminebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION