라틴어 문장 검색

Illud autem te, mi Lucili, rogo atque hortor, ut philosophiam in praecordia ima demittas et experimentum profectus tui capias non oratione nec scripto, sed animi firmitate, cupiditatum deminutione;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 1:2)
unum bonum est, quod beatae vitae causa et firmamentum est, sibi fidere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 3:2)
Cum his cenare non sustinet et maiestatis suae deminutionem putat ad eandem mensam cum servo suo accedere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:3)
Fluunt enim et in assidua deminutione atque adiectione sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 22:7)
Non enim deminutionem malorum in bono viro intellego, sed vacationem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 5:3)
detrahentur ossa nervique, firmamenta fluidorum ac labentium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 25:5)
Non vides, quam nulli mortalium mutabilis illa aranei textura, quanti operis sit fila disponere, alia in rectum inmissa firmamenti loco, alia in orbem currentia ex denso rara, qua minora animalia, in quorum perniciem illa , velut retibus implicata teneantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 22:2)
Vnus pudicitiae fructus est pudicam credi, et aduersus omnes inlecebras atque omnia delenimenta muliebribus ingeniis est ueluti solum firmamentum in nullam incidisse fabulam.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 9:6)
tamen, quae in firmamentum totius operis iacta sunt, latent.
(세네카, 행복론, Liber III 129:6)
Quid eius sit, quid non sit, sine diminutione imperii quaeritur ;
(세네카, 행복론, Liber VII 36:3)
Si Gnaeum Pompeium, decus istud firmamentumque imperii, Neapoli valetudo abstulisset, indubitatus populi Romani princeps excesserat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 119:3)
Omnis iniuria deminutio eius est in quem incurrit, nec potest quisquam iniuriam accipere sine aliquo detrimento vel dignitatis vel corporis vel rerum extra nos positarum.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 22:1)
magnitudinem quidem, cuius firmamentum roburque bonitas est, non habebunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 130:2)
Nam et in corpore nostro ossa nervique et articuli, firmamenta totius et vitalia, minime speciosa visu, prius ordinantur, deinde haec, ex quibus omnis in faciem adspectumque decor est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 3:2)
Amici firmamentum sapientia.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A16)

SEARCH

MENU NAVIGATION