라틴어 문장 검색

Supersunt tamen de anno tres reliqui menses et dies quinque et viginti, quos absumamus aut in satione trimestrium aut in vecturis faeni et pabulorum et stercoris aliorumque utensilium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 9:5)
Nam si radices eius desecto pabulo relictae inaruerunt, sucum omnem solo auferent vimque terrae absument;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 2:2)
Sed omni solo, quod praedictorum leguminum segetibus fatiscit, una praesens medicina est, ut stercore adiuves et absumptas vires hoc velut pabulo refoveas, nec tantum propter semina, quae sulcis aratri committuntur, verum etiam propter arbores ac virgulta, quae maiorem in modum laetantur eius modi alimento.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 3:4)
Leguminum quoque non alia cura est quam reliquorum frumentorum, nam ea quoque vel statim absumuntur vel conduntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 6:3)
nam quidquid morae est, in exploratione surculi absumitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 5:4)
Neque diutius in vineis relinquendus est, ne soli 3 vires absumat et ordinaria semina infestet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 16장 1:4)
quo fit ut ea vena, cuius omnis umor absumitur, velut icta fulgure arescat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 9:3)
una, ne libero excursu in luxuriam prorepant,omniaque alimenta pampini absumant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 13:5)
Quae omnes praedictae potiones trium heminarum singulis diebus per triduum datae alvum purgant, depulsisque vitiis recreant vires.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 3:4)
Venena viperae depellit super scarificationem ferro factam herba, quam vocant personatam,trita et cum sale imposita.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 1:4)
isque nidor depellit haerentem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 18장 2:3)
Cum sit notissimum etiam in Sacro monte Hispaniae, qui procurrit in occidentem iuxta Oceanum, frequenter equas sine coitu ventrem pertulisse fetumque educasse, qui tamen inutilis est, quod triennio, prius quam adolescat, morte absumitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 7:1)
Nam nisi prius ea marem cognovit,adsilientem admissarium calcibus proturbat, et iniuria depulsum etiam ceteris equis reddit inimicum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 9:3)
Bilis aestivo tempore non minima pernicies potione depellitur humanae veteris urinae, quae ipsa remedio est etiam pecori arcuato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 18:1)
Sed anniculae confestim depellenda suboles.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION