라틴어 문장 검색

nec ullus fuerit modus nisi quis eas uiuacissimo mentis igne coherceat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:5)
quae cum ab immobilis prouidentiae proficiscatur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est. Ita enim res optime reguntur si manens in diuina mente simplicitas indeclinabilem causarum ordinem promat, hic uero ordo res mutabiles et alioquin temere fluituras propria incommutabilitate coherceat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:9)
— Quid reliqua, quae cum sit aspera iusto supplicio malos cohercet, num bonam populus putat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:25)
Quis enim cohercente in ordinem cuncta deo locus esse ullus temeritati reliquus potest?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:4)
Iam cum non amplius passus md inter hostium aciem suasque munitiones esse animadvertisset intellexissetque ad impediendos milites suos et ab opere depellendos hostem propius accedere et necesse haberet legiones a munitionibus deducere, imperat turmae Hispanorum ut ad proximum collem propere accurrerent praesidiumque inde deturbarent locumque caperent, eodemque iubet levis armaturae paucos consequi subsidio.
(카이사르, 아프리카 전기 39:2)
Subeunt in adventu nostri depellunturque telis.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:10)
Iamque eos qui praesidio eum locum tenebant tormentis ex navibus sagittisque depulerat atque in oppidum redegerat et cohortium trium instar in terram euerat — non enim pluris consistere angustiae loci patiebantur —;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 19:5)
si essent ingrati, posse isdem praesidiis coerceri.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:6)
Cornificio, si quod periculum provinciae inferretur, depelleret;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 42:8)
nec tamen umquam ab operibus depellitur Marcellus.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 62:6)
quibus rebus coerceri milites et in officio contineri soleant.
(카이사르, 내란기, 1권 67:8)
Uno loco Volcatius Tullus impetum legionis sustinuit cohortibus tribus atque eam loco depulit;
(카이사르, 내란기, 3권 52:3)
praeesse autem suo nomine exercitui, ut praeter auctoritatem vires quoque ad coercendum haberet.
(카이사르, 내란기, 3권 57:8)
Caesar a superioribus consiliis depulsus omnem sibi commutandam belli rationem existimavit.
(카이사르, 내란기, 3권 73:1)
Ab isdem nostra consilia quaeque in castris gerantur hostibus enuntiari; hos a se coerceri non posse.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 17장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION