라틴어 문장 검색

qui autem me deposcere videbantur, in hoc auxerunt dimicationis metum, quod numquam infitiando suspicionem hominum curamque minuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 13장 1:2)
qui cum statuisset, nisi per vos me reciperasset, eandem subire fortunam atque idem sibi domicilium et vitae et mortis deposcere, tamen numquam nec magnitudinem negoti nec solitudinem suam nec vim inimicorum ac tela pertimuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 1:3)
Tene, cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, ut hoc iudicium non de illorum praeda sed de huius maleficio fieri videretur, potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio versarere et sederes cum accusatore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:7)
hoc denique ipso die, si qua vis est parata, si qua dimicatio capitis futura, deposco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 36장 2:6)
hic ego centenas ausim deposcere fauces, ut quantum mihi te sinuoso in pectore fixi, voce traham pura, totumque hoc verba resignent quod latet arcana non enarrabile fibra.
(페르시우스, 풍자, satire 510)
Assidebat aegrae fidissima ancilla, simulque et lacrimas commodabat lugenti, et quotienscunque defecerat positum in monumento lumen renovabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:5)
Commodaret ergo illa perituro locum et fatale conditorium familiari ac viro faceret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:13)
Quia nosti venerem tuam, superbiam captas vendisque amplexus, non commodas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:1)
Sive ergo nobis vendis quod peto, mercator paratus est, sive quod humanius est, commodas, effice ut beneficium debeamus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:5)
Nam nec me timide uti decet eo quod oblatum est, nec te gravari quod depoposcisti.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 2:1)
Quo libentius suscipio, deposco etiam quod iniungis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 3:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Usque in hoc tempus, domine, neque cuiquam diplomata commodavi neque in rem ullam nisi tuam misi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1201)
Nec, siquem falles, tu periurare timeto - Commodat in lusus numina surda Venus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 872)
Cum multa abstuleris, ut non tamen omnia donet, Quod numquam reddas, commodet, ipsa roga!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 883)
Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum talia deposcunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION