라틴어 문장 검색

Illos patefactus ad auras reddit equus, laetique cavo se robore promunt Thessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixes, demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque, Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon, et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 11:4)
nunc illas promite vires, nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi, Ionioque mari Maleaeque sequacibus undis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:6)
Tum validis flexos incurvant viribus arcus pro se quisque viri, et depromunt tela pharetris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 19:7)
Haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 21:18)
dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit et duxit longe, donec curvata coirent inter se capita et manibus iam tangeret aequis, laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:12)
Alme Sol, curru nitido diem qui Promis et celas aliusque et idem Nasceris, possis nihil urbe Roma Visere maius !
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 12)
dissolve frigus ligna super foco large reponens atque benignius deprome quadrimum Sabina, o Thaliarche, merum diota.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 92)
valet ima summis mutare et insignem attenuat deus obscura promens;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 343)
antehac nefas depromere Caecubum cellis avitis, dum Capitolio regina dementis ruinas, funus et imperio parabat contaminato cum grege turpium morbo virorum quidlibet inpotens sperare fortunaque dulci ebria.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 373)
interim, dum tu celeres sagittas promis, haec dentis acuit timendos, arbiter pugnae posuisse nudo sub pede palmam fertur et leni recreare vento sparsum odoratis umerum capillis, qualis aut Nireus fuit aut aquosa raptus ab Ida.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 204)
O nata mecum consule Manlio, seu tu querellas sive geris iocos seu rixam et insanos amores seu facilem, pia testa, somnum, quocumque lectum nomine Massicum servas, moveri digna bono die, descende Corvino iubente promere languidiora vina.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 211)
prome reconditum, Lyde, strenua Caecubum, munitaeque adhibe vim sapientiae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 282)
' non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, Antiphaten, Scyllamque, et cum Cyclope Charybdim;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 5:9)
non tamen intus digna geri promes in scaenam multaque tolles ex oculis, quae mox narret facundia praesens:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:12)
condo et compono quae mox depromere possim.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 17)

SEARCH

MENU NAVIGATION