라틴어 문장 검색

Interest enim, fatigatio morbum, an sitis, an frigus, an calor, an vigilia, an fames fecerit, an cibi vinique abundantia, an intemperantia libidinis.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 52:2)
qui quum disputant, quemadmodum sanis hominibus agendum sit, praecipiunt, ut gravibus aut locis aut temporibus magis vitetur frigus, aestus, satietas, labor, libido;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 70:4)
et, ut supra comprehensum est, vitare fatigationem, cruditatem, frigus, calorem, libidinem:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., X Regimen contra pestem. 1:5)
nec verbera tergo cessavere tamen, quotiens decepta libido irati caluisset eri, frustraque rogantem iactantemque suos tot iam per lustra labores dotalem genero nutritoremque puellae tradidit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:66)
hoc uno fruitur succisa libido.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:108)
omne futurum despicitur suadentque brevem praesentia fructum et ruit in vetitum damni secura libido, dum mora supplicii lucro serumque quod instat creditur.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:34)
quonam usque sedemus femineis clausi thalamis patimurque periclum gliscere desidia?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:228)
at postquam pulsisque bonis et faece retenta peiores legit socios dignusque satelles hinc Hosius stetit, inde Leo, fiducia crevit regnandique palam flagravit aperta libido.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:315)
oritur praeda cessante libido, divitibusque dies et nox metuenda maritis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:107)
iamque oneri creduntur opes tandemque libido haesit avaritiae gravioribus obruta curis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:75)
nec desidiis dapibusve paratis indulgere iuvat nec tanta licentia vitae adripit aut mores aetas lasciva relaxat:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:72)
Mox ubi firmasti recto vestigia gressu, non tibi desidias molles nec marcida luxu otia nec somnos genitor permisit inertes, sed nova per duros instruxit membra labores et cruda teneras exercuit indole vires:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:12)
at qui desidia semper vinoque gravatus, indulgens Veneri, voluit torpescere luxu, hunc suis inmundi pingues detrudit in artus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:287)
in quo tam vario vocum generumque tumultu tanta quies iurisque metus servator honesti te moderante fuit, nullis ut vinea furtis vel seges erepta fraudaret messe colonum, ut nihil aut saevum rabies aut turpe libido suaderet, placidi servirent legibus enses.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:85)
quem tu sic placida formas, sic mente severa, ut neque desidiae tradas, dum pronus ad omne quod libet obsequeris, nec contra nixus ovantem confringas animum:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION