라틴어 문장 검색

Sed non omni modo res ea desperationem habet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 8:6)
sed quod dubia spes certa desperatione sit potior;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 1:8)
Post hanc tam multarum tamque multiplicum rerum praedicationem non me praeterit, si, quem desideramus agricolam quemque describemus,exegero a participibus agrestium operum, tardatum iri studia discentium, qui tam variae tamque vastae scientiae desperatione conterriti nolent experiri, quod se consequi posse diffident.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 28:2)
Sed tamen iracundia notae melioris apium facile delenitur assiduo interventu eorum qui curant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 3장 3:2)
Quibus nihil est omnino detrahendum, ne saepius iniuria contristatae velut desperatione rerum profugiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 11:4)
illuc matrem elicit, ferendas parentium iracundias et placandum animum dictitans quo rumorem reconciliationis efficeret acciperetque Agrippina facili feminarum credulitate ad gaudia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장2)
qua desperatione exercitus dux subactus primas tamen litteras ad Vologesen non supplices, sed in modum querentis composuit, quod pro Armeniis semper Romanae dicionis aut subiectis regi quem imperator delegisset hostilia faceret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 13장5)
Post finem ludicri Poppaea mortem obiit, fortuita mariti iracundia, a quo gravida ictu calcis adflicta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 6장1)
ceterum ex iracundia nihil supererat secretum, ut silentium eius non timeres:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 5:1)
mox attritis opibus, lubrico statu, suspecta etiam Claudii iracundia, in secretum Asiae sepositus tam prope ab exule fuit quam postea a principe.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장4)
suspensos ceterorum animos diversis artibus stimulant, primores militum per beneficia Nymphidii ut suspectos, vulgus et ceteros ira et desperatione dilati totiens donativi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 25장4)
exarserat in eum iracundia exercitus tamquam crimen ac mox insidias Fonteio Capitoni struxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장4)
his cogitationibus truces aut pavidi extrema desperatione ad iram saepius quam in formidinem stimulabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장16)
fortis et strenuos etiam contra fortunam insistere spei, timidos et ignavos ad desperationem formidine properare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장11)
non enim ultima desperatione sed poscente proelium exercitu remisisse rei publicae novissimum casum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION