라틴어 문장 검색

huic avunculum meum dixisse:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 12:2)
Hunc rogo semestri tribunatu splendidiorem et sibi et avunculo suo facias.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 4 2:1)
Avunculus meus idemque per adoptionem pater historias et quidem religiosissime scripsit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 5:1)
Petis ut tibi avunculi mei exitum scribam, quo verius tradere posteris possis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 1:1)
Horum in numero avunculus meus et suis libris et tuis erit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 3:2)
Quo tunc avunculus meus secundissimo invectus, complectitur trepidantem consolatur hortatur, utque timorem eius sua securitate leniret, deferri in balineum iubet;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 12:3)
Ais te adductum litteris quas exigenti tibi de morte avunculi mei scripsi, cupere cognoscere, quos ego Miseni relictus - id enim ingressus abruperam - non solum metus verum etiam casus pertulerim.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 1:1)
Profecto avunculo ipse reliquum tempus studiis - ideo enim remanseram - impendi;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 2:1)
Ecce amicus avunculi qui nuper ad eum ex Hispania venerat, ut me et matrem sedentes, me vero etiam legentem videt, illius patientiam securitatem meam corripit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 5:3)
Tum vero idem ille ex Hispania amicus acrius et instantius 'Si frater' inquit 'tuus, tuus avunculus vivit, vult esse vos salvos;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 10:1)
Nobis tamen ne tunc quidem, quamquam et expertis periculum et exspectantibus, abeundi consilium, donec de avunculo nuntius.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 20:1)
Tertius interea decimo successerat annus, cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen, inter Phaestiadas quae laudatissima formae dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 60:1)
quid hoc est, quod cum se thalamis desponsam mens bona iustis noverit, inque torum regis nuptura vocetur, et regis semper iuvenis senioque repulso divinum decus aeterno servantis in ore, malit adulterium fulvo et se munere vilem vendat nocticolae spurcis conplexibus Indi, aspernata Dei fusam per virginis artus progeniem dulcesque vocans in fornice natos?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1162)
quis despondit?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 599)
Quin iam virginem Despondi;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 763)

SEARCH

MENU NAVIGATION