라틴어 문장 검색

non ergo perdamus primum statim tempus, atque eo minus, quod initia litterarum sola memoria constant, quae non modo iam est in parvis sed tum etiam tenacissima est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 48:3)
multum inde decoquent anni, multum ratio limabit, aliquid velut usu ipso deteretur, sit modo unde excidi possit et quod exsculpi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 51:4)
sed si confessionem culpae meae exigitis, fui pater durus et patrimonii, quod melius ab his administrari poterat, tenax custos;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 162:4)
nam illa agendis causis iam detrita, pedem conferre et petere et sanguinem mittere, inde sunt, nec offendunt tamen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 270:2)
nam si nobis sola materia fuerit ex litibus, necesse est deteratur fulgor et durescat articulus et ipse ille mucro ingenii cotidiana pugna retundatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 217:2)
si asperum dicas nimium severum, iniustum persuasione labi, pertinacem ultra modum tenacem esse propositi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 91:2)
Subducendus populo est tener animus et parum tenax recti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 6:1)
Mortalia minuuntur, cadunt, deteruntur, crescunt, exhauriuntur, inplentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 12:1)
Sola ratio inmutabilis et iudicii tenax est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 32:3)
At quam grande praemium expectat, si occupationes nostras et mala tenacissima abrumpimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 16:7)
Hanc dabit animi magnitudo, dabit constantia bene iudicati tenax.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 3:3)
Admirati sumus ingentem virum, quem non regis, non contra regem promissa flexissent, boni exempli tenacem, quod difficillimum est, in bello innocentem, qui aliquod esse crederet etiam in hostes nefas, qui in summa paupertate, quam sibi decus fecerat, non aliter refugit divitias quam venenum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 6:4)
tam etiam uitiorum tenaces sumus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 4:5)
nam eum ita natura comparatum sit, ut altius iniuriae quam merita descendant et illa cito defluant, has tenax memoria custodiat, quid expectat, qui offendit, dum obligat ?
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 9:5)
libentius statuas quam vestem et quod usus brevis deterat.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 78:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION