라틴어 문장 검색

(te consulo, qui philosophum audis) angar, excruciem me?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 26 1:7)
audio te animo angi et medicum dicere ex eo te laborare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 14 2:3)
sed me illa cura sollicitat angitque vehementer quod dierum iam amplius quinquaginta intervallo nihil a te, nihil a Caesare, nihil ex istis locis non modo litterarum sed ne rumoris quidem adfluxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 1:8)
angit unus Milo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 2:3)
cogitare enim et providere et discere et docere et invenire aliquid et tam multa [alia] meminisse, amare odisse, cupere timere, angi laetari, haec et similia eorum in horum quattuor generum inesse nullo putat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 22:2)
dolent fortasse et anguntur, sed illa lugubris lamentatio fletusque maerens ex eo est, quod eum, quem dileximus, vitae commodis privatum arbitramur idque sentire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:5)
Illud angit vel potius excruciat, discessus ab omnibus is quae sunt bona in vita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 82:2)
quodsi expectando et desiderando pendemus animis, cruciamur, angimur, pro di inmortales, quam illud iter iucundum esse debet, quo confecto nulla reliqua cura, nulla sollicitudo futura sit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 95:1)
Nunc, nu/nc dolorum anxi/feri torquent ve/rtices, Nunc se/rpit ardor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 21:8)
illud enim, quod me angebat, non eximis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 29:6)
O Pa/tricoles inquit, ad vo/s adveniens au/xilium et vestra/s manus Peto/, prius quam oppeto/ malam pestem ma/ndatam hostili/ manu, * * * Neque sa/nguis ullo po/tis est pacto pro/fluens consi/stere, Si qui/ sapientia/ magis vestra mo/rs devitari/ potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 38:6)
videmusne [ut], apud quos eorum ludorum, qui gymnici nominantur, magnus honos sit, nullum ab is, qui in id certamen descendant, devitari dolorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 62:4)
nam qui dolet rebus alicuius adversis, idem alicuius etiam secundis dolet, ut Theophrastus interitum deplorans Callisthenis sodalis sui, rebus Alexandri prosperis angitur, itaque dicit Callisthenem incidisse in hominem summa potentia summaque fortuna, sed ignarum quem ad modum rebus secundis uti conveniret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 21:2)
nam et metus opinio magni mali inpendentis et aegritudo est opinio magni mali praesentis, et quidem recens opinio talis mali, ut in eo rectum videatur esse angi, id autem est, ut is qui doleat oportere opinetur se dolere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:1)
ita semper angi aut accipiendo aut cogitando malo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 32:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION