라틴어 문장 검색

Dicitur confine esse Tarraciniensibus et Tarentinis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 48:4)
Quidam per agros devium carpens iter Ave exaudivit et moratus paululum, Adesse ut vidit neminem, cepit gradum.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Viator et corvus: Verbis saepenumero homines decipi solere.1)
Similiter nos ut 'parva magnis', cum totam villam oculis tuis subicere conamur, si nihil inductum et quasi devium loquimur, non epistula quae describit sed villa quae describitur magna est.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 44:1)
hunc Venus e templis, quae sunt confinia, ridet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:56)
iure igitur studio confinia carmina vestro et commilitii sacra tuenda putas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 525)
adde metus, et quod murus pulsatur ab hoste, tinctaque mortifera tabe sagitta madet, quod procul haec regio est et ab omni devia cursu, nec pede quo quisquam nec rate tutus eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 19)
"per devia rura iuvencos, Romule, praedones, et Reme,"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권230)
"alter te fugiens, cum venit, alter habet, cum tua sint cedantque tibi confinia mensum, convenit in laudes ille vel ille tuas."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권98)
Hac agit, ut pastor, per devia rura capellas, dum venit, adductas et structis cantat avenis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 67:5)
Nec mora, falcato nutantem vulnerat ense qua collo est confine caput, saxoque cruentum deicit et maculat praeruptam sanguine rupem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 70:3)
iamque dies medius rerum contraxerat umbras et sol ex aequo meta distabat utraque, cum iuvenis placido per devia lustra vagantes participes operum compellat Hyantius ore:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 19:5)
Ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim, quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, non aliter, quam cum summis circumlita taedis admotas rapiunt vivacia sulphura flammas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 42:1)
Id se sollerti furtim, dum traditur, astu supposita cepisse manu perque abdita longe deviaque et silvis horrentia saxa fragosis Gorgoneas tetigisse domos, passimque per agros perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque in silicem ex ipsis visa conversa Medusa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 76:3)
Quod sit roseo spectabilis ore, quod teneat lucis, teneat confinia noctis, nectareis quod alatur aquis, ego - Procrin amabam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 58:11)
Orbe locus medio est inter terrasque fretumque caelestesque plagas, triplicis confinia mundi, unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION