라틴어 문장 검색

tum quoque, si se appellet, auxilio ei futurum ne causam dicat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 668:3)
ASINIO POLLIONI in quadam epistula, quam ad Plancum scripsit, et quibusdam aliis C. Sallusti iniquis, dignum nota visum est, quod in primo Historiarum maris transitum transmissumque navibus factum transgressum appellavit eosque, qui fretum transmiserant, quos transfretasse dici solitum est, transgressos dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 2:1)
Quem colorem nos, sicuti dixi, poeniceum dicimus, Graeci partim φοίνικα, alii σπάδικα appellant, quoniam palmae termes ex arbore cum fructu avulsus spadix dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 10:1)
Sic et Macrobius Platonem insecutus, mentem Dei, quam Greci noun (gr.) appellant, originales rerum species, quae ideae dictae sunt, continere meminit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:14)
Caeterum autem cum ad summum Deum et principem omnium, qui apud Graecos toú ajgatoún, qui et protopavnton nuncupatur, tractatus se audet attollere, vel ad mentem, quam Graeci noun (gr.) appellant, originales rerum species, quae ideae dictae sunt, continentem, ex summo natam et perfectam Deo, cum de his, inquam, loquuntur summo Deo et mente, nil fabulosum penitus attingunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:4)
Et appellatur eciam per evangelium lex Domini,cum dicit de Helyzabet et Zacharia quod ambo erant iusti apud Deum, procedentesin omni opere et sermone secundum legem Moysi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 89:9)
Venas etiam in hominibus, vel potius arterias, medicos musicos dicere ait numero moveri septenario, quod ipsi appellant τη`ν δια` τεσσάρων συμφωνίαν, quae fit in collatione quaternarii numeri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 14:1)
NON pauci sunt qui opinantur pedarios senatores appellatos, qui sententiam in senatu non verbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibus irent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 2:1)
Nam et plebisscita et privilegia translaticio nomine legis appellaverunt eademque omnia confuso et indistincto vocabulo rogationes dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 10:2)
Eum magistratum Pompeius cum initurus foret, quoniam per militiae tempora senatus habendi consulendique, rerum expers urbanarum fuit, M. Varronem, familiarem suum, rogavit uti commentarium faceret Εἰσαγωγικόν - sic enim Varro ipse appellat - , ex quo disceret quid facere dicereque deberet, cum senatum consuleret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 3:1)
Hic summo in Arvernis ortus loco et magnae habitus auctoritatis, "Nihil," inquit, "de eorum sententia dicturus sum, qui turpissimam servitutem deditionis nomine appellant, neque hos habendos civium loco neque ad concilium adhibendos censeo.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 77장3)
2. Sed quia unamquanque doctrinam oportet non probare, sed suum aperire subiectum, ut sciatur quid sit super quod illa versatur, dicimus, celeriter actendentes, quod vulgarem locutionem appellamus eam qua infantes assuefiunt ab assistentibus cum primitus distinguere voces incipiunt;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 3:1)
quidam mox detracta coria pelles dici, subacta autem et iam medicata coria appellanda tradunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2114)
ut Hyginus et Tubero dicunt, machinamentum bellicum fuit, quod equus appellatur, sicut aries, sicut testudo, quibus muri vel discuti vel subrui solent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 156)
alii hunc Ammonem in loco natum, ubi sola ovis fuerat, a finitimis inventum dicunt, creditumque ex Iove et ove natum appellatumque Ammonem ab arena, quia ibi tale solum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 19610)

SEARCH

MENU NAVIGATION