라틴어 문장 검색

admonitus quibusdam tuis litteris ut ad Caesarem uberiores litteras mittere instituerem, cum mihi Balbus nuper in Lanuvino dixisset se et Oppium scripsisse ad Caesarem me legisse libros contra Catonem et vehementer probasse, conscripsi de iis ipsis libris epistulam Caesari quae deferretur ad Dolabellam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 50 2:1)
scripsi ad Curium quod dixisses daret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 4 2:6)
dicebantur haec, quae scripsit etiam Antiochus locis pluribus, virtutem ipsam per se beatam vitam efficere posse neque tamen beatissimam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 22:8)
dic, quibus hunc scribis titulum, nisi quod trucis Orci imperium verae ceu maiestatis adoras?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권128)
sicut et haec ipsa sine doctore perito, studio pertinaci, scribendi, legendi, dicendi multa et continua exercitatione per se nihil prosunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 28:3)
- quia, quod male scribitur, male etiam dici necesse est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 154:4)
nam et laudes ac vituperationes scribebantur, et ἐπιταφίουσ dicere erat moris, et plurimum in consiliis ac iudiciis insumebatur operae, ut scriptores artium pro solis comprehenderint frequentissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 52:1)
proximum est, ut dicamus, quae praecipue scribenda sint ἕξιν parantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 202:1)
eo tandem pervenit, ut is, cui non refragetur ingenium, acri studio adiutus tantum consequatur, ut ei tam quae cogitarit quam quae scripserit atque edidicerit in dicendo fidem servent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 229:1)
multo ac fideli stilo sic formetur oratio, ut scriptorum colorem etiam quae subito effusa sint reddant, ut, cum multa scripserimus, etiam multa dicamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 240:5)
neque enim fere est ullus dies occupatus, ut nihil lucrativae, ut Cicero Brutum facere tradit, operae ad scribendum aut legendum aut dicendum rapi aliquo momento temporis possit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 260:1)
nam plurimi eruditorum aliam esse dicendi rationem, aliam scribendi putaverunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 215:3)
VERRIUS FLACCUS, in quarto De Verborum Significatu, dies qui sunt postridie Kalendas, Nonas, Idus, quos vulgus imperite nefastos dicit, propter hanc causam dictos habitosque atros esse scribit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 2:1)
nec incongrue legi picturam dixit, cum Graece γράψαι et pingere dicatur et scribere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 342)
nunc, quoniam diximus, quae sit loquendi regula, dicendum, quae scribentibus custodienda, quod Graeci ὀρθογραφίαν vocant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 267:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION