라틴어 문장 검색

consensu ingenti populi legem postero die pertulit et ut re ipsa inquit sciatis, Quirites, quam mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me abdico.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 255:1)
praepositoque consule castris ipse triumphans invectus urbem dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 312:3)
egregiae dictaturae tristem memoriam faciunt, qui filium ab A. Postumio, quod occasione bene pugnandi captus iniussu decesserit praesidio, victorem securi percussum tradunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 313:1)
simul castra castris coniunxissent, satis confidere nec sceleratissimis hostibus diuturnum ex ignominia exercitus Romani gaudium fore, et populum Romanum intellecturum quanto melius de re publica meriti sint qui se dictatorem tertium dixerint quam qui ob ereptum censurae regnum labem secundae dictaturae suae imposuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 350:1)
atque his divinis humanisque rebus gestis dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 266:2)
eaque causa fuit non abdicandae post triumphum dictaturae senatu obsecrante ne rem publicam in incerto relinqueret statu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 527:2)
ceterum primo quo adminiculo erecta erat eodem innixa M. Furio principe stetit, neque eum abdicare se dictatura nisi anno circumacto passi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 4:1)
neque enim dictatura mihi unquam animos fecit, ut ne exsilium quidem ademit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 79:3)
dictator etsi maiorem dimicationem propositam domi quam foris cernebat, tamen, seu quia celeritate ad bellum opus erat, seu victoria triumphoque dictaturae ipsi vires se additurum ratus, dilectu habito in agrum Pomptinum, quo a Volscis exercitum inductum audierat, pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 122:1)
et iam magis insignis et sordibus et facie reorum turba Manliana erat, amotusque post triumphum abdicatione dictaturae terror et linguam et animos liberaverat hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 174:1)
Maelio Cincinnatus Quinctius fecisset, et vinculorum suorum invidiam non dictator modo abdicando dictaturam fugisset, sed ne senatus quidem sustinere potuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 186:3)
solo aequandae sunt dictaturae consulatusque, ut caput attollere Romana plebes possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 196:1)
die vicesimo quam creatus erat dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 311:1)
et quod quicquid usque ad memoriam nostram tribuniciis consularibusque certatum viribus est, dictaturae semper altius fastigium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 409:1)
inter dictaturam abdicatam novamque a Manlio initam ab tribunis velut per interregnum concilio plebis habito apparuit quae ex promulgatis plebi, quae latoribus gratiora essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 410:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION